useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXI
Signature: DCCLXI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1025
  
x
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri guaimari, et septimo anno domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense februarius, hoctaba indictione. Memoratorium factu a me iaquintus diacono et primicerio, eo quod ante presentia domni maioni venerabili abbati ecclesia sancti maximi, qui situm est intus salernitanam cibitatem, ibique esset subscripti testes, per bona combenientia pro pars predicte ecclesie per demandatione ipsius domni abbati ad tenendum et laborandum tradidit ego iaquinti et stefani, qui sunt germani et filii iohanni, qui sunt abitatori in locum nuceria, de rebus pertinentem ipsius ecclesie, quod abet in ipso locum nucerie, ubi ad pao dicitur finibus salernitane, qui sunt pecie due; una qui est terra cum arbusto, et alia qui terra cum abellanietum. Ipsa pecia de terra cum abellanietum per ec finis et mensurie: ab orienti fine ipsius ecclesie, inde sunt passi octuaginta: a pars meridie fine ipsius ecclesie, inde sunt passi biginti unum: a pars occidentis fine ipsius ecclesie, inde sunt passi septuaginta unum: a septemtrionis fine bia plublica, inde sunt passi biginti unum et gubitum unum. Ipsa pecia de terra cum arbustu per ec finis et mensurie: a pars occidentis fine ipsius ecclesie, inde sunt passi triginta; et inde rebolbente in pars meridie per fine ipsius ecclesie passi triginta duo; et ab inde rebolbente in pars occidentis per fine ipsius ecclesie inde sunt passi biginti septem: a septemtrionis fine ipsius ecclesie, inde sunt passi centum: ab orientis fine ipsius ecclesie, inde sunt passi sexaginta quinque, et rebolbente in pars meridie per fine ipsius ecclesie inde sunt passi sexaginta octo: tota omnis supradicta mensura mensurata fuit ad iusto passum ominum; per ipse finis et mensurie, sicut dictum est, inclitum illut est pertinentem ipsius ecclesie sancti maximi; unde, sicut diximus, per bona combenientia per demandatione ipsius domni abbati, et ibique illum astante, tradidit ego medietatem ipsorum germani ipsa terra cum arbusto et medietatem ipsa terra cum abellanietum in tali ordine, ut amodo et omni tempore ad illorum vel de illorum eredibus sint potestatis rebus ipsa tenendi et dominandi, et ibidem residendi et abitandi, et temporibus suis ipsa terra cum arbusto et abellanietum illis eos laborarent de super et de supter, sicut locus ipse meruerit, ut proficiant et non dispereant, et, ubi meruerit, infra ipsas rebus arbores et bites et abellane ibidem plantare, sicut meruerit, et per omnis annum sic illum laborare bonum, sicut locus ipse meruerit, ut bene paread laboratum, et, ubi meruerit, ipsa rebus cluderent et semper illam clusam abere, et per tempore de bindemie faciant exinde scire pars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigant missum suum, et illis et suis eredibus ipso arbustu bindemiare, sicut meruerit, et omnis binum et poma quam de ipsa rebus exierit, totum illum ibique ad palmentum inter se dibidere per medietate: illis et suis eredibus tolleret illum medietatem, et pars ipsius ecclesie tolleret illum medietatem, et pars ipsius ecclesie darent illorum ibidem organeum da binum, et illis et suis eredibus organeum ipsum conciare per omnis annum et mictant illum a suptus reditum in ipsa rebus indeque, ubi illis abitaberit, et sic ipsa sortione ipsius ecclesie ibidem mictere et salbum illum facere, usque dum illum inde tulerit pars ipsius ecclesie, asque degeneratione et igne, missum ipsius ecclesie, quam ibidem direxerit per ipse bindemie, illis eum nutrire, usque dum ibidem steterit, secundum illorum possibilitatem et darent ei palmentateca, sicut meruerit, et similiter ipso abellanietum per tempore curam et bigilatione inde abere et salbum illum facere, et per tempore illum colligere et seccare, et quante abellane inde exierit, medietatem ille dare ad pars ipsius ecclesie et medietatem ille sibi abere; et que in tota ipsa rebus seminaberit, darent inde illis terraticum ad pars ipsius ecclesie secundum consuetudine de ipso locum, de quantum inde illarum tradidit inde, sicut dictum est, terraticum exinde dare ad pars ipsius ecclesie, et, quando pars ipsius ecclesie ibidem direxerit missum suum pro ipse abellane inde tollendum, illis eum nutrire secundum illorum possibilitatem, et potestatem abeant pars ipsius ecclesie per annum illis requirere, si illum laboraberit, sicut inde obligati sunt; et si illis et suis eredibus de ac terra salernitana exierit pro aliiubi ad abitandum, aut si talem egerit illi culpa, unde in publico cecidere debuerit, inclita supradicta tradictio rebertar ad pars ipsius ecclesie; et si infra tribus anni illis rebersi fuerit ic ad abitandum, aut de ipsa culpa eruti, et boluerint supradicta rebus illis ad se recolligere, seu ad tenendum in predicta ratione, potestatem abeant; sin autem, securiter illum abeant pars ipsius ecclesie: tantum ipso annum quod redierit, si rebus ipsa laborata inbenerit, licead ille qui eos laboraberit ipso annum, ipso frudium inde tollere, et sic ipsa rebus ad se recolligere ad tenendum in predicta ratione. Unde per bona combenientia guadia mihi ipsi germani dederunt, et mediatores mihi posuerunt se ipsis; et per ipsa guadia obligaberunt se et suis eredibus, ut si taliter omnia suprascripta per supradicto ordine ad pars ipsius ecclesie non adimpleberit et de suprascripta aliquit contradisserit, per ipsa guadia componere obligaberunt se et suis eredibus ad pars ipsius ecclesie biginti auri solidos constantinos. Quod scripsi ego iaquintus notarius qui interfui. + Ego grimoalt + Ego romoaldus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.