useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXII
Signature: DCCLXII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1025
  
x
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu christi anno septimo decimo ducatus domni Sergii11Observatu dignae notae chronologicae Ducatus Sergii huiusmodi chartae, quae depositionemDucis ob popularem seditionem innuunt, quod sane circa annum millesimum septimum vel octavumaccidit. Idque satius patebit ex sequentibus Membranis eiusdem anni, ac praecipue abea, quae sub N. DCCLXXVII inseritur, ubi legitur de Ducatu Sergii: Tempore domni Sergii annooctavo decimo post eius recuperationem. Gloriosi ducis, die vicesima mensis februarii, indictione octaba infrascripta. Certum 1Observatu dignae notae chronologicae Ducatus Sergii huiusmodi chartae, quae depositionem Ducis ob popularem seditionem innuunt, quod sane circa annum millesimum septimum vel octavum accidit. Idque satius patebit ex sequentibus Membranis eiusdem anni, ac praecipue ab ea, quae sub N. DCCLXXVII inseritur, ubi legitur de Ducatu Sergii: Tempore domni Sergii anno octavo decimo post eius recuperationem. est me gregorium divina gratia episcopum sanctae sedis stavianae ecclesie A presenti die promptissima voluntate dedi atque in presenti tradidi tibi domno mirandi iudici filio dauferi qui es comanente in nucerie, Hoc est in colligio ad laborandum et detinendum inclitam unam petiam meam de terra que arbustum esse videtur, pertinente nobis a suprascripta sancta ecclesia posita in loco qui nunc angre, ubi dicitur nobella et casa amabile, cum bice de via sua omnibus sibi habentibus et pertinentibus, Coherente sibi: Ab oriente fine predicti episcopii, que ad laborandum retinet heredes grimoaldi filii nucerini, et habet ibidem passos octoginta octo: A meridie quomodo limites discernit, fine heredes lioprandi et fine heredes desadi, et habet ibidem passos quinquaginta quinque: Ab occidente cum fine de suprascripta sancta nostra ecclesia, quod detinet grimoaldus filio maranci per nostram firmissimam chartulam, unde omni annuo dat nobis et ad suprascripta sancta nostra ecclesia auri tares decem, qualiter ipsa chartula continet et reclarat, et habet ibidem passos octuaginta tres: A septemtrione cum via, et habet ibidem passos quinquaginta sex et medium; toti vero suprascripti passi mensurati ad passum de curte sanctae stavianae ecclesiae. Ita ut suprascripta inclita una petia mea de terra que arbustum esse videtur, qualiter superius tibi in colligio dedi, In eo etenim tenore, quatenus tu et tui heredes ex integra illam bene et diligenter vitigiare et arbustare atque fructare debeatis, et per omnes fines eius claudere et defendere debeatis, omnia ad vestra expensa vestroque labore laborare et restaurare, atque ad meliorem cultum perducere debeatis, et omnia que ibidem dominus deus dederit subtus et super, in tua heredumque tuorum sint potestate ex ipsa frugia faciendi omnia que volueritis, unde nullam partem tibi tuisque heredibus queramus aut tollamus per nullum modum. Tantummodo tu et tui heredes omni annuo usque in sempiternum dare et adducere debeatis nobis nostrisque posteris et ad suprascripta sancta nostra ecclesia in die festivitatis sanctae mariae de mense agusto, idest auri tares nobem boni pesanti in capu et negotiantili sine detinentia et absque iuncta, et due galline sine omni nostra amaricatione vel damnietate. Insuper vos et vestri heredes recolligere et adducere debeatis nobis nostrisque posteris in suprascripta festivitate sanctae mariae ipsi tares decem, quod solitus est nobis persolvere suprascriptus grimoaldus filio maranci cum suis heredibus, et alii tares decem, quod solitus est nobis dare iohannes rafaniulus cum suis heredibus, usquequo nobis nostrisque posteris placuerit, Ita ut integra suprascripta terra non presummatis, nec habeatis licentiam vos et vestri heredes dare aut subiugare, vel offerire ad qualemcumque personam vel loca cum scriptis aut absque scriptis, nec per nullum modum aut ingenium. Verumtamen, si tu vel tui heredes facere volueritis in suprascripta terra unum reditum pro vestra utilitate, licentiam habeatis. Et non habeamus licentiam nos et nostris posteris vobis vestrisque heredibus eicere exinde foras per nullum modum vos et vestri heredes, dantes et persolventes nobis nostrisque posteris et ad suprascripta sancta nostra ecclesia omni anno in suprascripta festivitate sanctae mariae auri tares nobem et due galline, qualiter superius legitur. Quod si aliter provenerit de his omnibus suprascriptis, tunc componimus nos et nostris posteris vobis vestrisque heredibus auri solidos triginta bytianteos. Et hec chartula sit firma im perpetuum. Scripta per manus petri clerici et notarii ac primarii per suprascriptam indictionem octabam. + GREGORIUS EPISCOPUS SUBSCRIPSI + Gregorius archipresbiter testis sum + leo presbiter testis sum.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.