Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXV
Signature: DCCLXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1025
x
+ In nomine domini tricesimo septimo anno principatus domni nostri guaimari, et septimo anno domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense aprelis, hoctaba indictione. Memoratorium factu a me iohannes filio stefani calbenzo, eo quod ante subscripti idoneis hominibus coniuntus sum cum maio abbas ecclesia sancti maximi, quoniam ante os annos dedit mihi et grimoaldi filio stefani comitis inclita medietate de curte, quod pars ipsius ecclesie abet in locum angre, ubi casa amabile dicitur, qui est terra cum arbustis bitatis et bacuum uno tenientem infra ec finis et mensuras: a pars orientis fine ipsius ecclesie, unde via fuit, inde passi centum nonaginta quatuor usque bia qui modo se andat, et per ipsa bia habiente in pars meridie usque ipsa alia bia plubica maiore, sunt inde passi quadraginta quinque: a pars meridie fine ipsa bia plubica maiore qui dicitur stabiana, sunt inde passi centum quatuordecim: a parte occidentis rectum mensurati passi septuaginta unum, et abinde rebolbente in pars occidentis rectum exiente usque in fine de eredes domni radeghisi, sunt inde passi nonaginta quatuor, et abinde rebolbente in pars septemtrionis contra ipsa padule inde sunt passi nonaginta quatuor: a pars septemtrionis fine ipsa padule qui pertinet ipsius ecclesie, inde sunt passi usque ipsa priore fine centum septuaginta quatuor: totum mensuratum ad iusto passum ominum per iste finis et mensurie, sicut dictum est, inclita medietate ipse abbas mihi et ipsius grimoaldi ad tenendum et laborandum traditum abuit usque decem anni completim, sicut ipsi brebri continunt, scripti brebri ipsi per mirandus notarius, et ibidem scripti roderisius in ipso brebem nostrum, et ipsum abbas, et iaquintus notarius, et dauferi notarius; et postea ipse grimoaldus ipsa sua parte de ipsa rebus, quod ille per supradictum brebem retinere debet ad laborandum, remisit illam had potestatem ipsius ecclesie, ad faciendum inde que boluerit. Modo autem, sicut dictum est, ego cum ipsum maio abbas exinde sum coniuntus ante subscripti idoneis ominibus, et ille per bona combenientia pro pars predicte ecclesie ad tenendum et laborandum tradidit mihi inclita quartam partem de ipsa terra cum arbustis infra supradicte finis et mensurie quod est in pars orientis, qui fuit sortione quod ipse grimoaldus retinuit; in tali ordine illum mihi tradidit, ut amodo et usque decem anni completim ad mea et de meis eredibus sint potestatis supradicta tradictio, quod ille modo mihi tradit, illa tenendi et dominandi, et fobee et omnis nostre utilitatis iusta rationem ibidem faciamus, et temporibus suis illum potemus, propaginemus et, ubi meruerit, bites et arbores ibidem plantemus, et sic illum laboremus de super et de supter, sicut locus ipse meruerit, ut per omnis annum paread bonum laboratum; et per tempore de bindemie et de aire faciant ego et meos eredes scire ipsum abbatem vel pars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigant missum suum, et nos per tempore ipso arbusto bindemiemus, et omnis binum quam inde exierit, inter nos illum dibidamus: pars ipsius ecclesie tolleret illum medietatem, et ego et meos eredes tollamus illum medietatem, et ipsa medietatem de ipso binum quod a pars ipsius ecclesie ebenerit, nos illum per omnis annum portare debeamus usque ad cellario ipsius ecclesie de ipso locum nucerie, ubi dicitur ad pariti, et mictamus illum in organeum quod pars ipsius ecclesie nobis adsingnant, ita ut nos ipsa organea perfecta conciemus, missum ipsius ecclesie, quod ibidem direxerit per ipse bindemie et aire, nos illum nutriemus secundum nostram possibilitatem et demus ei palmentateca et airateca, sicut consuetudo est; ad completim ipsi decem anni inclita supra tradictio rebertar ad pars ipsius ecclesie bona cultata, et nos licead inde exire cum omnis nostra causa mobilia que ibi abuerimus, et de que in ipsa rebus seminaberimus, demus inde terraticum ad pars ipsius ecclesie secundum consuetudine de ipso locum: similiter et ego et meos eredes nostre potestatis teneamus amodo et usque tribus anni completim alia quartam partem de ipsa terra cum arbustis infra ipse finis et mensurie, et omnia ad pars ipsius ecclesie inde adimpleamus, sicut superius legitur; et ad ipsi tribus anni completim ista quarta partem rebertar ad pars ipsius ecclesie, faciendum inde que boluerit, et potestatem abeant pars ipsius ecclesie per omnis annum nos perquirere pro faciendi laborare ipsa rebus, sicut inde obligati sumus; de qua per bona combenientia guadia mihi ipse abbas dedit, et mediatorem mihi posuit iaquintus diaconus et primicerius eundem ecclesie et filius gaudiosu; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum Constantini. Verumtamen memoramus et ubi meruerit, ipsa rebus cludamus et clusam illam habeamus, et ego modo admisit ipsius abbati ipsum brebem, qui scriptum est per ipsum mirandus notarius, quod scripsi ego iaquintus notarius. + Ego qui supra maio presbiter et abbas + Ego ademari notarius me subscripsi + Ego alderissi notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXV, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc765/charter>, accessed 2025-03-14+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success