Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXX
Signature: DCCLXXX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1026
x
+ In nomine domini anno tricesimo hoctabo principatus domni nostri guaimari, et octabo anno principatus domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense martius, nona indictione. memoratorium factum a nobis petrus filius iohanni et stephanus filius iohanni pesanu, eo quod ante subscripti testes coniunti sumus cum ursu atrianense filio lirini de gucti, propter quod ante os (annos) nos nominati petrus et ipsum iohannes pesanum ad partionem ad pastenandum tulimus da ipsum leo de rebus sua in locum beteri ista parte flubio de beteri vinea et cannietum ibidem plantandum ibidem in illo hordine, sicut continunt brebi de ipsa pastenatione, et totum illut pastenatum et surtum abemus, sicut meruerit; proinde, ut diximus, modo sumus coniunti et statim, sicut utraque partes complacuit, dibidit ego illut in duas parte, unde ille compreensit inde in pars septemtrionis coniuntum ad fine sua et nobis tradidit pro ipsa pastenatione exinde in pars meridie a parte, ubi est muru de ipsa cibitate de beteri per finis et mensuras: de pede fine bia publica, sunt ab intro ipsa rebus rectum mensuratum passi sedecim et medium: a parte septemtrionis fine ipsa sua sortione, sicut terminatum est, inde sunt passi octuaginta: de capite fine ipsius ursi quod est ab oriente, inde sunt passi quadtuordecim: a pars meridie similiter fine sua qui est silba, inde sunt passi octuaginta et in medio loco per trabersum per latitudo passi sedecim, totum ad iusto passum homini inclitum illut per iamdicte finis et mensurie cum omnia infra se abentibns et suis pertinentiis et cum bice de bia ipsa, ad securiter et firmiter amodo et semper nos nominati petrus et stephanus et nostris eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, et omnia exinde faciendum quod boluerimus, et semper ipse ursu et eius eredes illut nobis nostrisque eredibus defensare da omnes omines omnique partibus, cum bice de ipsa bia, et non illut nobis tollere aut contrare: preter, si nos aut nostris eredibus ipsa nostra sortione de ipsa rebus datura aut vinditura abuerimus ipsius ursi vel ad eius eredes, illut venumdamus ad iusto pretium, que iuste adpretiatum, et faciamus inde illis scire per tertio constitutum usque diebus triginta sex: et si per ipsa constituta noluerit illut emere ad iusto pretium, tunc post ipsa constituta liceat nos illut dare cui boluerimus; nam si ante ipsa constituta cuicunque illut dederimus absque illorum solutione, ut de nostra potestatem exe substractum, tunc sine pretium perveniant ad illorum potestatem. de qua per bona combenientia guadia nobis ipse ursu dedit, et mediatorem nobis posuit manso filius iohanni ingeniosum; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum Constantini. Et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius. + Ego ademari me subscripsi + Ego petrus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc780/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success