Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCXCIV
Signature: DCCXCIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1027
x
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosus princeps, mense nobember, undecima indictione. Memoratorium factu a nobis maghenolfus presbiter filius granati, et petrus diaconus filius iohanni, eo quod ante presentia domni maioni venerabili abbati ecclesia sancti maximi situm intus salernitanam cibitatem, et ibidem essent subscripti testes, per demandatione ipsius domni abbati pro pars ipsius ecclesie ad tenendum et laborandum et pastenandum tradidimus maranci presbiter filius petri de rebus pertinentem ipsius ecclesie, qui sunt pecie tres quod nos in beneficium retinemus a pars ipsius ecclesie; una est cum arbusto, et ipsa halia fuit abellanietum, et ipsa halia est castanietum. Ipsa pecia, qui est terra cum arbusto bitatum, per ec finis et mensuria: a septemtrionis fine bia hantica, inde passi biginti: a parte occidentis fine rebus ipsius ecclesie, inde passi triginta et inde termini discernit: a pars meridie fine plaiu ipsius ecclesie, inde passi triginta duo: ab oriente sicut limite discernit, inde passi sidecim, et rebolbente per limite erga ipsa bia qui pergit ad fontana passi undecim, et rebolbente in pars septemtrionis per termini passi biginti, et rebolbente in occidente per termini passi quinque, et rebolbente in pars septemtrionis per termini et coniungente in priore fine passi biginti; tamen memoramus, quia tota ipsa rebus que nos ei tradidimus, est in locum muntoru finibus salernitane. Ipsa halia pecia qui fuit abellanientum, est infra ec finis et mensurie: a meridie fine bia, inde passi tridecim et medium: a pars orientis fine ipsius ecclesie, inde passi sexaginta: a septemtrionis fine ipsius ecclesie, inde passi biginti septem: ab occidente fine ipsius ecclesie, inde passi sexaginta duo. Ipsa halia pecia qui est castanietum, a pars orientis fine ipsius ecclesie, inde passi biginti septem: a septemtrionis fine ripa de ribus qui dicitur siccu, rectum mensuratum erga ipsa ripa passi quadraginta quatuor: ab occidente fine ipsius ecclesie, inde passi biginti duo: a meridie fine ipsius ecclesie passi quadraginta quatuor: tota supradicta mensuria mensurata fuit ad iusto passum ominum, in tali ordine nos illut ei tradidimus, ut amodo et semper ille et eius eredes inclita supradicta tradictio sue potestatis tenere et dominare, et fobee et omnis illorum utilitatis iusta ratione ibidem facere, et ipso arbustu, qui modo ibidem est, per omnis annum illum propaginare, potare, et, ubi meruerit, arbores et biti ibidem plantare, et sic illum per omnis annum laborare de super et de supter, sicut locus ipse meruerit, ut bene paread laboratum et cultatum; et ipsa pecia qui fuit abellanietum, que superius dictum est, si ibi abuerit de ipso abellanietum, illis illum inde abscidere et pastenarent illis ibidem arbusto de bono bitineo; et ipsa pecia, qui est castanietum, per supradicta mensuria pastenarent illum abellanietum, et tota et inclita suprascripta tradictio illis surgere, et operare, et cultare que illis pastenare debuerit; et amodo et usque nobem anni completi inde illum quod pastenare debuerit, quodcumque frudium inde tollere potuerit, totum illorum sint potestatis, et nullam inde nobis dare vel ad pars ipsius ecclesie, et quantum frudium da ipsi nobem anni in antea exierit de illut quod illis pastenaberit usque duodecim anni, dum amodo se compleant, una tertiam partem inde nobis vel ad pars ipsius ecclesie dare, et due sortis inde sibi abere; ad completim ipsi duodecim anni, ut amodo se compleant, abeant illis in ambe ipse pecie per ipse mensurie arbustum et abellanietum factum, et operatum, et cultatum, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, ut bene paread factos, et ab inde in antea omni tempore illut laborare de super et de supter, sicut locus ipse meruerit, ut bene paread factos, et ipsa frudia de illum quod illis pastenaberit, sic illut dibidere nobiscum vel cum pars ipsius ecclesie, sicut superius legitur, et ipso harbustu qui modo est, omnis frudium quod inde exierit de super, medietatem illum nobis vel ad pars ipsius ecclesie dare, et medietatem illum sibi abere, et que amodo in ipsa rebus seminaberit, darent inde nobis terraticum vel ad pars ipsius ecclesie de illum quod inde exierit, secundum consuetudine de ipso locum: tantum per omnis annum per bindemie faciant scire nos vel pars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et ille et eius eredes ipsa harbusta et abellane et castanee, si ibidem sunt, ille colligere et seccare, et ipsa frudia nobiscum vel cum pars ipsius ecclesie dibidere per illa ratione que super legitur, et nos vel pars ipsius ecclesie demus ibidem eorum organea da binum, et per illis per omnis annum ipsa organea siad conciata bona, et sic ipsa sortione ipsius ecclesie ibidem mictere de ipso binum et salbum illum facere, usque dum illum inde tulerimus, asque degeneratione et ingne: missum vel ipsius ecclesie quod ibidem direxerimus pro ipsa frudia recipiendum, illis eum nutrire secundum illorum possibilitatem et dare nobis palmentateca, sicut meruerit; et si da completim ipsi duodecim anni in antea supradicta rebus tenere et laborare non boluerint, aut non potuerint, inclitum illum laboratum et cultatum bonum et clusu, cum ipsa organea quod nos ei dederimus, rebertar ad pars iamdicte ecclesie. Unde in eo hordine per bona combenientia pro pars predicte ecclesie guadia nobis ipse maranci presbiter dedi, et mediatorem nobis posui se ipsum per apposita illorum pingnera, quod est legitimo et inlegitimo; et per ipsa guadia obligabit se et suos eredes, ut si taliter omnia suprascripta, per supradicto ordine nobis vel ad pars ipsius ecclesie non adimpleberit, et de suprascripta aliquit contradixerit, per ipsa guadia componere obligavit se et suos eredes ad pars iamdicte ecclesie triginta auri solidos constantinos, quod scripsi ego iaquintus notarius. + Ego ursu me subscripsi + Ego smaracdus notarius me subscripsi + Ego alderisi notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCXCIV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc794/charter>, accessed at 2024-12-21+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success