useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCXCVII
Signature: DCCXCVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1028
  
x
+ In nomine domini, decimo anno principatus domni nostri guaimari filii domni guaimari gloriosus princeps, mense ianuarius, undecima indictione. Ante me ragemprandus iudex coniunti sunt petrus filius iaquinti de correiano et mulier nomine cara que fuit uxore ipsius iaquinti et est matrinea ipsius petri, una cum ipsa cara esset amato filio suo et filio predicti iaquinti, et ipse petrus filius fuit sice anteriore uxore ipsius iaquinti, et per ipsi mater et filius ostensum est unum scriptum; et, dum illum relegere fecimus, continebad: in nomine domini anno tricesimo quarto principatus domni nostri guaimari, et quarto anno domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense aprilis, quinta indictione. declaro ego iaquintus filius petri de correiano a mangna infirmitate esse deprensu, in lectulo meo iacente aduc recte loquente, cogitabi, ne subito die mortis mihi ebeniad, et rebus et causam meam iniudicatam relinquam, et palamfacio abere tres filii, unum nomine petrus que genuit in sicaita que fuit priore uxore mea, et ipsi alii qui sunt filii de ista uxore mea, que modo abeo nomine cara, unum de ex illi nomine amatulo et alium nomine risulo, similiter et abeo due filie de ista uxore mea nomine gemma et dibitia. In primis iudico et statuo, ut ipsa uxore mea tollant et abeant usumfructum super suum morgincap, de quantum per legem ei iudicare et relinquere potuero, in casis mee diebus bite sue residendum, et rebus mea frudiandum, et de ipso frudium faciendum omnia que boluerit; et si nubserint vel mortua fuerint, ipsum usumfructus perbeniant ad potestatem ad ipsa eredes meas, faciendum que boluerit; seu et palamfacio, quoniam ipsius petri filio meus dedit sortione de omnis mea hanimalia et de casa et de organea, postquam ei uxore dedi: ad ipse filie me iudico, ut dentur ipse tres filii mei vel eorum eredes ad ipsa filia mea, qui est infirma, si non maritaberit, diebus bite illius per omnis annum sex tertiaria de granum, et unum tertiario de legumen, et quatuor saume de binum mundum, et due de peziolum ad iusta sauma per bindemie et tractora conciata per annum, ubi illum reponant in casa, ubi abitaberint, per illis conciata et reposita, et dentur ei per annum pede de pingne bonum et quartariu de sale, et per omnes menses sauma de lingna, et de tertio in tertio annum dua pari de calzari, et dentur ei applictum de casa conciata, ubi abitare possant, et per tempore de generatione recipiant illam in casa mea intus anc cibitatem. Ipsa halia filia mea dentur ipsi filii mei, quando se maritaberit, caldara frexoria, catena, petine da linum; et relinquo ipsorum filie mee ana quinque solidi, et genca una, et uno asino abeant ipsi infantuli filii mei communiter cum ipse filie mee et uxore mea, et iudico pro mea hanima solidos sex quod relinquo ipsius uxori mee, et de ipsi solidi quod dare debent pro mea hanima, deant exinde ad ipsa filia mea infirma tari quatuor super ipso aliut, quod superius ei iudicabit, et relinquo ipsius case uxori mee solidos octo qui sunt propri eius, quod tulit de quarta sua, quod ei pertinuit da halio viro eius qui abuit ipse petrus filius meus, tollant ante sorte quarta qui fuit de genetrice eius. Ec omnia, sicut superius iudicabit, in manum illum commisit alexandri germani mei et ipsius care uxori mee, de qua ego superius dictus iaquintus obligo ipsa heredes meas, ut si aliquit de omnia, quod superius iudicabi et disposuit, aliquit exinde remobere aut contrare quesierint et, sicut dictum est, non adimpleberint, ad componendum siant obligati ipsa eredes meas componere ipsorum distributores meis, vel cui unc scriptum in manum paruerit, biginti auri solidi constantini, et, sicut superius legitur, firmiter permanerent; verumtamen memoramus, quoniam de ipso pretium ipsius care uxori mee datum inde abeo ad prode marie filia iohanni bocalupo de correianu tari quatuordecim, sicut ipso brebem continet, qui scriptum est per ademmari notarium, et per alium brebem datim exinde abeo disigi filio mari de ipso locum tari alii decem, scripto brebem ipsum per dauferi notarium, et duo alii brebri, quod illa prestabi de ipso pretium in suo nomine quod toti supradicti brebri fuerunt de ipso pretio suo, quod tulit de quarta sua de alio viro suo, et ipso pretium quod dare dixit ipsorum filie mee, sicut supra legitur, recolligant illut ipsi distributores mei, seu cui unc scriptum in manum paruerit, et deant illum ipsorum filie mee, faciendum que boluerint, et taliter scribere rogabimus te dauferius notarius, actum salerno. Ego mirandus notarius me subscripsi. Ego radeghisi notarius me subscripsi. Et cum fuit relectum supradictum scriptum, dixit ipse petrus falsum esset: ipsi mater et filio dixerunt beracem esset; unde inter eis iudicabit et utrisque illis guadiare fecit, ut ipse petrus parare sancta dei evbangelia, et ipsa mater et filio secundum legem ipsum scriptum adberarent, et ubi taliter illum adberaberint, tuc ipse petrus presens componat ipsorum mater et filio ipsi biginti solidi constantini, que ipso scriptum continet; unde ipsa mater et filio posuerunt mediatorem alexandro filio ciceri, et ipse petrus posuit ei mediatorem muscato filio predicti ciceri Et pro parte ipsorum mater et filii scribere fecimus te iaquintus notarius. + Ego qui supra, ragemprandus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.