Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXVI
Signature: DCCCXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1029
x
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri guaimari filii domni guaimari, gloriosi principibus, mense martius, duodecima indictione. Ideoque ego iohannes filius quondam rofi de locum nucerie, de sicut michi congruum est, bona etenim mea voluntate per anc hcartulam ante subscripti testes venumdedit tibi machenolfi filio quondam machenolfi de eodem locum nucerie una peciola de terra mea, cum aliquante plante de abellane et bacuum uno tenientem, quod ego abeo in iamdictum locum nucerie a super ecclesia sancti prisci ubi ad catapalubulum dicitur per hec finis et mensurie: a pars occidentis fine de consortibus meis, inde passi decem et nobem: a pars meridie sicut medio balletellum discernit, inde passi quadtuordecim et gubito: a pars orientis fine de consortibus meis, sunt inde passi viginti: a pars septemtrionis et inde similiter fine de consortibus meis, abet inde passi decem et gubito unum, totum ad iusto passum homini est mensuratum. hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie, cum omnia intro se abentibus homnibusque suis pertinentiis et cum vice de via sua, totum et inclitum illut tibi machenolfi venumdedit, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuique heredibus illut eos abendum, dominandum, possidendum, vel omnia inde faciendum quod volueritis, sine omni contrarietatem mea vel de meis heredibus, aut cuiquam hominibus; et obligo me qui supra iohannes tibi machenolfi vel ad tuis heredibus, ut si aliquando tempore ego vel meis heredibus ipsa rebus da petruro daturo aut vindituro abuero, non abeamus potestate aliicuicunque illut venumdare, aut infiduciare, preter ad tibi vel ad tuis heredibus; et, quando illut daturo aut bindituro abuerimus, faciamus scire ipse machenolfus vel suis eredibus pro illut tollendum et dandum inde nobis iusto balientem pretium, que iuste fuerit apretiata, expectemus nos illut pro illut tollendum in tertio constituta, de duodecim in duodecim, dies triginta sex; et si infra ipsa constituta illut emere et tollere noluerint post ipsa constituta, licead illut ei dare cui voluerimus; nam si ante ipsa constituta cuicunque illut dederimus, ut de sua potestate esset substractum, tunc sine pretium redeant ad potestate sua vel de suis heredibus. unde pro confirmanda et staviliscenda superscripta mea vinditione et obligatione a presentis recepi a te exinde duodecim auri tari boni in omne deliberatione, sicut inter nos combenit, finitoquem vero mea vinditione et obligatione. de qua ego iohannes vona mea voluntatem guadia tibi machenolfi dedit, et mediator tibi posuit iohannes pipola filius quondam sergi de eodem locum nucerie; et per ipsa guadia etc. Sequitur consueta formula, statuta mulcta viginti auri solidorum Constantini. quam te iohannes notarius scribere rogavimus, actum nucerie. + Ego amatus + Ego iohannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXVI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc816/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success