useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCCLI
Signature: DCCCLI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1033
  
x
+ In nomine domini quadragesimo septimo anno principatus domni landolfi gloriosus princeps, et vicesimo tertio anno principatus domni paldolfi filii eius, mense iunius, prima indictione. Memoratorium factum a nobis petrus presbiter filius genci et iohannes filius marandi, eo quod ante nobiliorum subscriptorum testium coniunximus nos in vonam conbenientiam cum iohannes et simeonem germani filii iohanni; et ideo ordine combenientie iusta legem dedimus et tradidimus eorum una pecia de rebus nostra que est beterale, cum arboribus fructiferi intro abentem, quod abemus in loco vaneo, ad pastenandum nucillitum et castanei palumbuli ibidem ensetandum, et ipsa mela et nuci qui modo ibidem sunt, cultandum amodo et usque tredecim anni conpleti, sicut videtur esse infra ec finis: de una parte fine aqueducto qui est inter ec rebus et rebus illorum, quod nos eorum dedimus pro illum quod nobis pastinare debunt, sicut diximus, descendentem per eodem aqueducto usque in ribus de cirasulum: de alia parte fine ipso ribo de cirasulum: de alia parte fine sicut media sepe decernit: de alia parte fine via. Infra omnes iamdicte finis totam et integram ipsa pecia de rebus eorum dedimus et tradidimus, ut amodo et usque iamdictum constitutum completum eorum sit potestatis et de eorum eredibus illos tenere et dominare, et ipse nuci et mela cultare, et ipsi castanei ensetare palumbuli, et de quantum vacuum ibidem est, pastinare nucillitum, ut a predicto constituto completum abeat ipsi castanei ensetati palumbuli et cultati et studiati voni, sicut voni palumbuli meruerit, et ipsum vacuum abeat pastinatum nucillitum et prisum et cultatum, sicut vonum nucillitum meruerit, et amodo et usque iamdicto constituto conpletum ipsi castanei et ipsa poma et ipse nucelle iusto ordine salbos facere et colligere, et dare exinde nobis terratico de decem sorti una sorte: at predictum constitutum completum tota ipsa pecia aput nos et nostris eredibus remittam: tantum exinde esceptuabimus ipsa labandara, quod comune abere debemus nos et nostris eredibus cum ipsi et cum illorum eredibus, qui est ipsa labandaria per mensurie abagiro11Idest per circuitum passi decem, proinde debunt nobis ipsa pecia pastinare 1Idest per circuitum et cultare, sicut prediximus, pro quo nos dedimus eorum una pecia de rebus ibique coniuncta per finis et mensurie, sicut una eorum exinde continet cartula; et amodo et usque iamdictum constitutum conpletum ipsa pecia de rebus eorum non tollimus, neque contramus, nec nullam sortiam eorum ibidem non facimus, et iusta legem illos eorum da omnem ominem defensamus; de taliter nobis conplendum omnia, sicut superius legitur, vona sua volumtatem guadia nobis dederunt et mediatores nobis posuerunt se ipsi oc tinore. Quod si ec homnia, sicut superius legitur, ipsi et ad suis eredibus nobis et ad nostris eredibus non adimpleberit, viginti solidi aurei constantini nobis componere obligaberunt et cunta que prelegitur, conplire nobis per inbitis per supradicta guadia, et se ipsi mediatori et pena obligata. Ego gualfus archisubdiaconus et notarius oc brebe scripsit et interfuit. + EGO FALCO + Ego ioannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.