useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCCLIV
Signature: DCCCLIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1033
  
x
+ In nomine domini quadragesimo septimo anno principatus domni landolfi gloriosus princeps, et vicesimo tertio anno principatus domni paldolfi filii eius, mense iunius, prima indictione. Memoratorium factum a nobis iohanne et simeonem .germani filii iohanni, eo quod ante nobiliorum subscriptorum testium venimus nos in vonam combenientiam cum petrus presbiter filius genci et cum iohannes filius cuidam marandi …. vona sua volumtatem ordinem combenientie iusta legem dederunt et tradiderunt nobis una pecia de rebus suas qui est veterale, cum arboribus fructiferi quod abunt in loco vaneo, ad pastinandum nucillitum, et castanei palumbuli ibidem ensetandum ipsa mela et nuci qui ibidem sunt, cultandum amodo et usque tredecim anni completi per ec finis: de una parte fine aqueducto qui est inter ec rebus et rebus nostra, quod ipsi nobis dederunt pro ipso quod nos eorum pastinaret debemus, sicut supradiximus, descendentem de ipso aqueducto usque in ribus de cirasulum: de alia parte fine ipso ribus de cirasulum: de alia parte fine sicut media sepe decernit: de alia parte fine via. Infra omnes iamdicte finis totam et integram ipsa pecia de rebus nobis dederunt et tradiderunt, ut amodo et usque iamdictum constitutum conpletum nostre sit potestatis et de nostris eredibus illos tenere et dominare, et ipse nuci et mela cultare, et ipsi castanei ensetare palumbuli, et de quantum vacuum exinde est, debeamus pastinare nucillitum, ut a predictum constitutum completum abeamus ipsum castanietum ensetatum palumbuli et cultati et studiati voni, sicut voni palumbuli meruerit, et ipso vacuum abeamus pastinatum nucillitum vonum et prisum et cultatum, sicut vonum nucillitum meruerit, et ipse nuci et ipsa mela abeamus cultata vona, et amodo et usque iamdictum constitutum completum debeamus nos et nostris eredibus ipsi castanei et ipsa poma salbum facere iusta ordinem et colligere, et daret exinde eorum et ad illorum eredibus medietatem, reliqua medietatem nobis abeamus; et de quantum ibidem laboraberimus, damus exinde eorum terram quod de decem sortis una sortem a predicto constituto completum totam ipsa pecia de rebus aput ipsi et suis eredibus remittamus: tantum exinde exceptuabimus ipsa labandara, quod comune abere debemus nos et nostris eredibus cum ipsi et cum illorum eredibus, qui est ipsa labandara per mensuria ab agirum passi decem, proinde debemus ipsa pecia de rebus pastinare et cultare, sicut prediximus, pro quod dederunt nobis una pecia de rebus ibique coniunta, sicut una cartula nostra continet; verumtamen, si ipsi predicti petrus presbiter et iohannes ipsa iamdicta pecia de rebus per iamdicte finis aut illorum eredibus daturam abuerit, sic statuerunt, ut nullis ominibus illut dare debere preter nobis et ad nostris eredibus iusto a nos recipientes pretium, quod adpretiatus fuerit per doctos omines, facientes nos scire per tribus dies inter constitutum et constitutum dies duodecim, que fiunt triginta et sex; postmodum, si noluerimus aut non potuerimus illos emere, potestatem abeant ipsi et illorum eredibus dare cui voluerit, sine contradictionem nostra et de nostris eredibus, et amodo et usque iamdictum constitutum conpletum illut nobis non tollere, neque contrare, nec nullam sortiam nobis ibidem non faciant nec ipsi, nec illorum eredibus, nec omo pro illorum partibus, et iusta legem illos nobis da omnes omines defensare: de taliter nobis conplenda omnia in ipso ordinem, sicut superius legitur, vona eorum voluntatem guadia nobis dederunt et mediatores posuerunt se ipsi oc tinorem. Quod si ec omnia, sicut superius legitur, ipsi et illorum eredibus nobis et ad nostris eredibus non adinpleberit, aut si retornare aut remobere quesierit, biginti aurei solidi constantini nobis componere obligaberunt, et cuncta que prelegitur conplire nobis per inbitis per supradicta guadia, et se ipsi mediatores et pena obligata. Et Ego gualfus archisubdiaconus et notarius oc brebe scripsit et interfuit. + EGO FALCO + Ego ioannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.