Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCLXVI
Signature: DCCCLXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1034
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosus princeps, filius quondam domni guaimari principis, mense februarius, secunda indictione. Ideoque ego mari filius quondam petri, qui fuit adfiliatum andree fiiio leonis algelmo, declaro abere media sortione, que fuit ipsius petri genitori meo de terra cum casa lingnitia solarata de intus anc salernitanam cibitatem a subtus platea que ducit ad porta elini, quod fuit ipsa terra cum casa pertinentem ipsius andree, et congruum est mihi ipsa mea sortione de tota ipsa terra casa venumdare petri presbiteri et iohanni germani filii quondam mari qui fuit filius ipsius andree; et ideo, sicut mihi nominato mari congruum est, mea bolumtate ante subscripti testes per anc cartulam venumdedit adque ad semper abendum confirmo tibi petri presbiteri et iohanni germani filii suprascripti mari, qui, sicut diximus, filius fuit suprascripti andree, media sortione qui fuit ipsius petri genitori meo, reliqua medietate est pertinente alerisi germanus meus; ideo, sicut diximus, inclita ipsa medietate de tota suprascripta terra cum casa solarata qui est per ec finis, de due partis coniunta est ad platea, qualiter casa ipsa conciata et dedicata est, funditus ipsa mea sortionem exinde nobis iamdicti germani venumdedimus et nullam ibidem mihi remansit; seum et venumdedit vobis sortionem meam de monimine inde continentem, et ipso aliut de ipsa terra cum casa vobis iamdicti germani pertinet a parte predicti genitori vestro cum omnia infra se abentibus et suis pertinentiis, et cum vice de ipse platee, ad securiter et firmiter, amodo et semper vos iamdicti germani et vestris eredibus supradicta nostra vindictione abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod bolueritis. et pro confirmandam et stabiliscendam suprascripta mea vindictione a presentis recepit a te iamdictus petrus presbiter septem auri tari et a te iamdictus iohannes recepit alii septem auri tari boni, sicut inter nobis combenit in omnis deliberatione, finitoque pretium ipsum aput nos. de qua per bona combenientia guadia vobis iamdicti germani dedit et mediatorem vobis posuit meipsum nominatus mani; et per ipsa guadia obligo me et meos eredes amodo et semper antistandum et defensandum vobis iamdicti germani et ad vestris eredibus cunta, quale sortionem mihi fuit et est pertinentes undecunque in tota ipsa terra cum casa, cum vice de ipse platee, da pars uxori mee et da omnis omines omnique partibus, et quando bolueritis vice nostra, potestatis abeatis in omnibus inde causare et finem facere, qualiter volueritis, cum quale monimen et ratione inde abere potueritis. quod si taliter etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum Constantini. verumtamen, sicut supradictum est, media de tota suprascripta sortione, qui fuit ipsius petri genitori meo de iamdicta terra cum casa, vobis iamdicti germani venumdedit, ad faciendum inde quod volueritis per iamdicta guadia et obligata pena, quam te iohannes notarius scribere rogavimus actum salerno. + Ego alderissi notarius me subscripsi + Ego smaracdus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCLXVI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc866/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success