useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCCLXVII
Signature: DCCCLXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1034
  
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimari, filii quondam domni guaimarii magni principis, mense martio, secunda indictione. Memoratorium factum a me sicu filio quondam risi, quoniam ante os dies fuimus in plures causationes cum petri et iohanne filii quondam alfani pro eo quod ego querevam sortionem havere pro pars aloare genitrice mea de ipso quot communiter havuimus in locum trintinaria: ipsi iamdicti germani dixerunt quod predictus genitor illorum vicariatum illut havere cum predicto genitore et genitrice mea, et pro ipsa sortione nostra de predicta rebus de trintinaria per vicariam datum haveret ad predicto genitore et genitrice mea inclita medietatem de sortionem ipsius alfarani quod ei hevenire devuit de rebus quod communiter avuimus ad ipsa casa; ego autem dicevat non esse veritas: ipsi predicti germani dixerunt testimonium inde haveret, qualiter predictus alfaranus genitor illorum cum predicto genitore et genitrice mea predicta vicaria inter se traditam haveret. unde per iudicium machenolfi castaldei guadiati fuimus, et ipsi iamdicti germani cum ipsa testimonia secundum legem illut firmaret ad sancta dei evangelia et ego permaneret in predicta vicaria; set antequam per legem illut diffiniret, per locutionem bonorum hominum orta est inter nos combenientiam, et ego iamdictus sicu cum predicta genitrice mea per combenientiam remissimus atque tradidimus ante subscripti testes tota et inclita predicta nostra sortione de rebus de predicto locum trintinaria ad ipsi iamdicti germanis, et ipsi iamdicti germani vice sua et pro vice maraldelli, qui est germanum illorum, tradiderunt tota et inclita medietate de ipsa sortionem illorum de rebus de ipsa iamdicta casa cum inclita socia illorum quod retinunt in ipsa iscla de ipsa casa; hec vero predicta combenientiam, qualiter superius dictum est, inclitam medietate de predicta sortionem, qualiter predicti alfarani fuit pertinentes in predictum locum cosa, de terris cum vineis quam et de terris lavoraturie, cultum atque incultum, ipsi iamdicti germani inclita ipsa medietate nobis tradiderunt cum tota et inclita ipsa socia, qualiter predictus alfaranus retinuit in ipsa iscla de ipsa cosa cum terra et salicario; tantum liceat sisamus filius quondam amati per ipsa socia aqua portare, sicut illius continet scriptum, ad securiter et firmiter hamodo et semper nos et nostros heredes in omnibus, qualiter dictum est, illut havendum, dominandum, possidendum et omnia exinde faciendum que nobis nostrisque heredibus placuerit, sine omni contrarietate ipsorum iamdicti germani et de illorum heredibus, aut cuiqua hominibus, et ammodo et semper defenset illut nobis nostrisque heredibus ipsi iamdicti germani et illorum heredibus, cum vice de viis suis, ab omnibus hominibus ab omnique partibus, etiam et da pars predicti maraldelli, qui est germanum illorum, et da illius heredes, et da illis hominibus qui pro illorum pars nobis, aut ad nostris heredibus, emiserit qualiscumque causationes; quot si de hec omnia, ut superius legitur, retornare aut removere illos quesierit, et quotcumque causationes adversus nos exinde preposuerit per se ipsis vel per summissam illorum, et omnia nobis non adimpleverit, sicut superius legitur, ideo et per combenientiam obligaverunt se ipsi iamdicti petri et iohanne, et illorum heredibus, ad componendum michi iamdicto sikeni et ad meis eredibus, seu cui scriptum istut vice nostra in manu paruerit, biginti aurei solidi constantini, et omnia, ut superius legitur, per invitis nobis adimplere. Unde pro taliter omnia, ut dictum est, adimplendum guadia mihi ipsi iamdicti germani dederunt, et mediatore michi posuerunt iohanne filio quondam radoaldi presbiteri et abbati; et per eadem guadia iterum obligaverunt se ipsi iamdicti germani et illorum heredibus predicta traditione in omnibus, qualiter dictum est, nobis et ad nostris eredibus defensandum ab omnibus hominibus ab omnique partibus, etiam et da pars tammare, qui est matrinia illorum, et ipse petrus da pars de ipsa uxore sua et da illis hominibus et partibus, qui illis et earum partibus nobis et ad nostris heredibus emiserit qualiscumque causatione, et taliter scribsit ego landemarius clericus et notarius. + Ego lambertus presbiter + Ego raidolfus subdiaconus + Ego amatus clericus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.