Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CCLXXX. , S. 544
Current repository:
Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CCLXXX. , S. 544


CCLXXX.
Nos Frater Petrus de Mihibel, Praeceptor et Magister domus S. AntQuii per totam Hungariam. et Sclauoniam, significamus, quibus expedit, tam praesentibus quam futuris , tenore praesentium v- niuersis, quod de consensu, et bona deliberacione fratrum nostrorum in domo nostra S. Antony in Posonio existente, tres partes terrae arabilis, quae vna pars iacet in superiori parte, sub viueis a si- nistris, prope viam, quae ducit ad pulchram vil lana , iuxta Iacobum Iudicem, et Petrum Marchos- sium, et reliqua pars inter duabus vys, quae du- cunt ad pulchram villam, et tertia pars iacet in inferiori parte agrorum S. Antony, iuxta Marchar- dum Stranzonem, et lilium Ruffi Abrahae, dedi- mus, contulimus, donauimus Marie, relictaeRey- chardi, condam ciuis Posoniensis, piae memoriae, suisque haeredibus et eorum successoribus , tali cautione et conditionc interiecta : quod superior
5ál
pars sub vineis nobis quadraginta denarios Vien- jienses modalitate dicta seruiat, ct secundus ager duodecim denarios, et tertius ager minus duobus denarys triginta, quae summa facit totaliter octua- ginta denarios Viennenses in vniuerso ; quae nobis singulis annis in die Sancti Stephani regis seniire teneautur; quam supradictam terram babendam , possidendam , relinquendam, vendendam, obli- gandam iure perpetuo in vsum suum conuerten- tlam ; ita tamen, si eum, aut ipsos heredes terram praedictam vendere, aut obligare contigerit, pri mo nos habeat requisitos. Volumus etiam, si ipse terminum praehabitum praeterierit, tunc supradi- cta terra in nostram potestatem redeat; et si ali- qua contentio seit discussio propter eandem ter ram inter colonos nostros orta fuerit, nemo au- deat iudicare, nisi nos, aut noster Procurator, a nobis constitutus. In cuius rei memoriam, prae- sentes litteras nostri sigilli munimine duximus fir- miter concedendas. Datum Anno Domini MCCC. XLI. proxima tertia feria post natiuitatem sanctae Mariae, Virginis gloriosae.
Es ¡miheutico transmuto Capituli Posоn, an. 1315. Vide infra.
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) CCLXXX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusHungariae/31878530-97a0-4c0b-8caa-32746b22b50a/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success