Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. XI. , S. 79
XI.
Arripuimus iter versus Vngariam ad pal rem nostrum , quem inuenimus in Wissegrado super Danubio apud regem Carolum I. qui ante habebat sororem patris nostri, ipsa vero defuncta, acce- perat sororem regis Cracouiae , Cazimiri ; cum qua genuerat tres filios , primogenitum Ludoui- cum, II. And ream III. Stephanum. Ibique fecit i- dem rex Carolus pacem inter Patrem nostrum et Cracouiae regem; ita quod renunciaret pater no- ster iuri sibi debito in inferiori Polonia , scilicet Gnesnensi et Calissiensi , et aliis inferioribus pro- uinciis Poloniae; rex vero Cracouiae renunciauit Patri nostro et regno Bohemiae pro se et succes
76
soribus suis, regibus inferioris Poloniae, in per- petuum de omni actione omnium Ducatuum Sle- siae, et Oppaliae f et ciuitatis Wratislauiae. •* Ita litterae Caroli, Bohemiae regis filii.
Apud Helium Tomo HI. p. 480.
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) XI. , in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusHungariae/3b727724-dc85-4be8-9d32-a43af77ce68c/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success