Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CXCII. , S. 393
Current repository:
Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CXCII. , S. 393



CXCII.
Charissimo in Christo filio, Carolo, regi Vn- gariae illustri. Paternae Charitatis aflectu , quo Celsitudii)is personam zelamur in Domino Iesu Christo , prosperi tui status diligentes augmentum, tuique regni tranquillitatem assiduam aiFectuantes, petitiones tuas, quas ex intentionis deuotae pu- ritate prodire perpendimus, lubenteraudiuimus, et fauorabiliter exaudimus. Sane sicut exposita nobis tuarum litterarum series indicauit, tu iam dudum tempore, quo in puerili quasi constitutes aetate cum ad regnum Vngariae, quod Magnates ipsius,
590
tunc a recto deuiï iustitiae inter sese diuiserant et tenebant, ductus fuisses, conspiciens te in recupe- ratione dicti regni et eius regimine assequendo au- xiJii diuini succursu, eiosque suffragante gratia indigere; cum ob hoc, tum etiam vt ipsorum ma- gnatum tunc temporis tibi parere non curantium, astutias et insidias sine tuo periculo personali eua- dere posses, diuersis temporibus et vicibus Deo viuo et vero, ac beatissimae Virgini Mariae, Ge- nitricis suae, ipsiusque sanctis vota emisisti deno ta, de dicendis oratione dominica et angelica salu- tatione ad dictam virginem, ac legendo Antiphonam Salue regina : quae quidem oratio et salutatio cer- tis diebus ad ducentenum iam numerum peruene- runt, certis etiam lectionibus de eadem antiphona adiunctis eisdem ; vnde cum ex repetitione frequenti seu quotidiana orationis, salutationis, lection is, antiphonae , aliarumque lectionum praefatorum instantia in consiliis et negotiis eiusdem regni f ac terrarum tuarum, ac alias in eorum regimine at- que iustitia ministranda impediaris multiplicite!- a�? v etiam occuperis; nobis deuote achumiliter suppli- casti, vt vota huiusmodi commutare , teque super eis alleuiare iuxta circumspectionis apostol ¡cae prouidentiam dignaremur; quamuis igitur ferueu- tibus studiis ampiectamur opera pictatis; ea tamen cum sunt nimium onerosa, de ratione et potesta- te nobis coelitus elargita , in alia etiam pia im pendia possumus commutare. Quare tuis deuotis supplicatiönibus inclinati frequeutiam et quotidia- nam instantiam huiusmodi orationum praefatarum diet is diebus ad quindenum restringimus nume ium ; et etiam limitamus, et ab vlteriori et nu- merosiori earum obsequio diuturno vel nocturno
391
authoritate Apostolica te absoluimus, tecumque super hoc dispensamus de gratia speciali. Volu- mus autem et tibi eadem authoritate iniungimus ad salutem, quod illis diebus, quibus te per votum obligasti, ad dicendum orationes et salu- tationes praefatas vltra quinquagesimum nume- 141 ni, duodecim pauperes praeter illos , quos com- muiiiter consueuisti benigne reficere, pie pascere, seu illis refectionem diuinae pietati amabilem im pendere tenearis. Nulli ergo etc. Datum Auin. XVI. kal. Feb. anno V.
Л pud Ravi), ad an. h. uro LXXXII. epist. 72,
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) CXCII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusHungariae/3be953c3-8014-43ae-9112-988b6c42de1d/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success