Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. XCII. , S. 213
XCII.
Nos Wilermus Drugeth Palatums , Comes de Scepes, et de Ujvár, ac Iudex Cumanorum, signi- ficamus vniuersis, quibus expedit, praesentium per tenorem: quod nos vniuersas decimas cuiusuisspe- ciei, in districtu de Torna existentes, Archiepisco- patui Strigoniensi a sui temporis fundatione de- bendas, quas per quorumdam sinistram informa- tionem aliquibus temporibus retroactis ad castrum Zaard minus iuste exactas vsque modo detinue-
Tom. VIII. Vol. IV. 14
209
runt, Nos de mandato Domini nostri regis Hun -
gariae specialiter imponente, et maxime suadeute
iustitia, et Deum pro oculis habendo, cum sint
ipsae decimae pro animarum redemtione ordinatae
ecclesiis et ecclesiarum praelatis, Archiepiscopis et
Episcopis, ac aliis electis, charactere insignitis, in
vsum et victum , ac pro reparandis ornamentisec-
clesiae, et pro fabrica Ecclesiarum, in signum
vniuersalis Dominii omnipotenti Deo condonatae ;
restituimus, resignauimus et perpetuo remisimus
Archiepiscopo et ArchiepiscopatuiStrigoniensi pos-
sidendas et exigendas, in toto et in qualibet sui
parte ; prout etiam ab antiquo dignoscebatur pos-
sidere; sicut in litteris priuilegialibus Belae regis
plenius vidimus contineri. Quapropter vniuersis
Nobilibus et ignobilibus, ac cuiusuis conditionis
hominibus, in districtu de Torna commorantibus,
iniungimus per praesentes, nihilominus et firmi-
ter mandamus, quatenus vniuersas decimas ve-
stras, et vestrorum Iobbagyonum, ac lobbagyo-
num nostrorum pertinentium ad castrum Zaarth,
Archiepiscopo et ipsius decimatori, quem ad hoc
deputauerit, a modo in posterum dicari et exigi
permittatis, et faciatis solito more ; cessantes iam
a solutione decimarum castro regio Zaarth nostro
in toto facienda. Datum in Visegrad in Sabbatho
Ramis Palmarum. Anno Domini MCCCXXXVI.
Cum praesentes nobis reportatae fuerint, super hoc
nostrum priuilegium conferemus."
Ex autograpbo archiui Primatialis. Heuenesi Tom. 61. sub R p. 47. Castrum Zaard Katona pro Zadwár in- terpretatur. H. C. tom. 1X. p. 94.
211
хеш.
An. Ch. 1336. Praepositurae de Darnow Ord. Praem, in cotte Patakien. Com. Zempten vestigia.
In reambulatione metali.possessionum Tolch- va et Olasci sequentia continentur : in quadam se mita , per quam ad Ecclesiam Dar now voeatam transitur, iuxta fluuium Sadanpataka a plaga se- ptentrionali, ibidemque adstantes Nobiles, Magi ster Ladislaus, filius Joannis, et Petrus, filius de
Nobiles de Tolchwa tricesimo se Nobili-
bus iurauerunt super eo ; quod praefata semita vs- que ad dietam Ecclesiam Darnow et aliae metae quas ipsi ostenderunt, verae metae dietarum pos sessionum Olazy et Tolchwa essent vel fuissent. Anno MCCCXXXVI . * -
Siirmai Cott; Zemp. Not. Top. p. 298.
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) XCII. , in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusHungariae/58cac784-8ca7-441c-aebb-05c55fc508bd/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success