Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CCLXVIII. , S. 521
Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CCLXVIII. , S. 521


CCLXVIII.
Capitulum Ecclesiae Varadinensis omnibus Christi fidelibus — Ad vniuersorum notitiam ha- rum serie volumus peruenire : quod Ioanne Carni- fice, dicto de £uor, ab vna ; Iacobo autem dicto Vrbar, procurators domus ven. in Christo Patris Domini Andreae, D. gr. Episcopi Ecclesiae prae- dictae, praelati nostri honorandi, pro eodem Do mino Episcopo, domino suo, parte ab altera, co ram nobis personaliter constitutis, confessum exti- tit viua voce, vltroneaque voluntate, per Ioannem Carnificem, dictum de Buor, pariter et relatum; quod quemdam' fundum suum in vico Venetiis, in fine pontis, iuxta fundum Nicolai Iitterati situatum, cui quidem fundo ex opposito fundi Blasy, Bika- nyaku dicti, et Ioannis, filii Elisabeth, vicinantur, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis vni- uersis, pr'o decem marcis denariorum rationis Bu- densis pro thermis, seu stuba balneatoria acaliis, quae pro eadem stuba essent necessaria fienda, ad vsum, commodum et vtilitatcm claustri B. Annae, matris V. gloriosae, in eodem vico Venetiis con- structi vendidisset, eidem Dom. Episcopo, et per
418
опт monasterio memorato ; et vendidit coram шь» bis perpetuo et irreuocabiliter possidendum, te-^ nendum, pariter et habendum} nihil dominii pro- prietarii sibi et suis posteris reseruans in eodem^ sed plenum dominium ipsius in idem monasterium transferendo, tanquam verum dominum, et legi- timum possessorem; assumens nihilominuset obh"- gans se idem Ioannes et suos haeredes vniuersos, occasione eiusdem fundi, ipsum monasterium tem- porum in processu ab omnibus molestare, et in quietare volentibus per omnia expedire propriis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam, per- petuamque firmitatem praesentes concessimus litte- ras, priuilegiales, pendentissigilli nostri munimi- ne roboratas. Datum in actauis В. Iacobi Aposto- li. Anno Domini MCCCXLI. Domino Cardinali Be- chrando Praeposrto, disçretis autem viris Ladislao, Lectore , Philippo Cantore, Petro Custode, Domj- i i is et magistris Canonicis ecclesiae nostrae salubri- ter existentibus."
Apud Ganoczy E. Yar, P. I. p. 181. Katona Топa» IX. p. 197. sqq.
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) CCLXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusHungariae/8548f0ea-3dc3-40ed-89c5-b62f15fb6f90/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success