Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CL. , S. 323
Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CL. , S. 323



CL.
Carolus, D. gr. Rex Hungariae, fidelibus su is vniuersis Ecclesiarum Praelatis, in regno nostro constitutis, specialiter Domino Archiepiscopo Stri- goniensi, locique eiusdem Comiti perpetuo, epi- scopis, abbatibus, praepositis, archidiaconis et a- liis quibuslibet ecclesiarum rectoribus, et ecclesia- sticas dignitates tenentibus, et eorum vices geren- tibus, quibus praesentes ostenduntur, salutem et gratiam. Noueritis, quod nos volentes sanctissimo Patri, Dominp Papae de collecta sexennali, quam super vos posuerat, iustitiam fieri, cum Domino Gothardo, Praeposito Tituliensi , nuncio Domini Papae, misimus ad vos religiosum virum, fratrem Stephanum, lectorem de ordine Praedicatorum, Capellanum nostrum fidelem, vt super ipsa colle cta sexennali rationem vobiscum ponat tam de per- solutis, quam de soluendis, praecipientes fidelitati Vestrae firmiter et districte, quatenus cum eodem nuncio domini Papae, et homine nostro super ipsa collecta papali rationem ponere velitis ita , vt su per iis, quae persoluistis, instrumenta vestra, et cautiones vestras exhibeatis ; ea vero, quae non- duna soluistis, sine omni mora persoluere debeatis, dilatione et occasione non obstante. Aliud sicut nostram gratiam offendere formidatis, non facturi. Datum in alto Castro, secunda die festi Paschae, Anno Domini MCCCXXXVIII. «
Apud Pray Diatribe praef. Katona T. IX. pag. 136-7.
520
CLI .
A. Ch. 1338. Benedictas PP. XII. Ladinlaum Quinque- ecclesiensem Episcopum ab afftctata Sede metropoli tana Coloc. iustificat.
Benedictus Episcopus, Seruus Seruorum Dei , charissimo in Christo filio, Carolo regi Vngarie illustri, salutem etc. Ex tuarum serie litterarum, quas nuper nobis tua serenitas destinauit, accepi- mus ad auditum regium peruenisse, quod venera- bilis frater noster, Ladislaus Episcopus Quinque- ecclesiensis se procumbat apud sedem Apostolicam in Colocensem Archiepiscopum promoueri ; mul- tis causis rationalibus , vt prima facie videbatur, in eisdem litteris suis insertis, propter quas eius promotio ad dictam ecclesiam non solum suspecta, sed periculosa tibi et regno tuo etiam redderetur. Quare Celsitudinem tuam, quam speciali dilectio- ne prosequimur, reddere cupimus certiorem, quod idem Episcopus promotioni de se faciende ad di- ctam Ecclesiam Colocensem nunquam apud nos in- stitit, nec iusist.it, nee pro ipso de tali materia audiuimus vnquam loqui, et ideo super tali facto de corde tuo cuiuslibet suspicionis dubitatione sub fata j contraria teferentibus fidem aliquam non impendas, pro firmo sciturus, quod nos personam tuam, et statum pacificum regni tui cupimus sem per de bono in melius'prosperan. Datum Amnio ne X. kal. Nouembris. Pontifie, nostri anno IV.tl
E reg. anni IV. epist. 363. Koller Epp. Quinque Tomo II. pag. 470.
321
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) CL. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusHungariae/895ad613-8cd9-4f4c-962c-57dda21ccc66/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success