Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CXLI. , S. 309
Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CXLI. , S. 309


CXLI.
Nos Carolus, Dei gratia, Rex Hungariae, te- nore praesentium, quibus expedit, signifieamus vniuersis, memoriae commendantes: Quod quia Nico lau s dictus Vass, filius Emich, nunc fi- delis noster, sicut prius et in antea, in par- tibus Transyluanis habendo castrum Csicsov, voto et voluntati aliorum satisfaciendo , aliqualiter re- giam ofienderit Maiestatem ; cum demum fideles et sinceros in omnibus nostris agendis exhibuerit famulatus: primo etiam, quia ipsum castrum Csi csov per eius restitutionem ad nostras manus, et nostram potestatem deuenisse noscitur; volentes nos ipsum Nicolaum, inter alios gratiae nostrae ar ticulos speciali prosequi gratia et fauore, vniuer- sos excessus et processus suos, quibuscuhque et et contra quoscunquc qualiuis modo et tempore, et vsque dum ipse Castrum Csicsov tenebat, et habebat, perpetratos et illatos, ex regiae potesta- tis plenitudine sibi duximus gratiose ignoscendum; et propterea indulgendum ; reddentes eundem su per eisdem excessibus expeditum et per omnia ab- solutum. Quapropter vobis Vajuodae, Vice-Vaj- uodae , Comitibus etludicibus Nobilium, quorum- libet comitatuum, ipsius terrae Transyluaniae, et quibusuis regni nostri Iustitiariis, quibus praesen- tes ostenduntur, firmis damus in praeceptis, quod pracfatum Nicolaum, dictum Vass, ratione exces suum et processuum, quibuscunque et contra quos- cunque factorum, et vsque dum ipse in ipso castro Csicsov exstitit, illatorum, in causis quibuscunque Tom. VIII. Vol. IV. 20
506
motis , vel in futurum moucndis contra ipsum, eum nemo vestrum penitus iudicare, vel vero Indica- tui vestro adstare compel latis, aut ipsum aliquali- liter aggrauare praesumatis, aliud sicut nos graui- ter olleudere pertimescitis, non facturi. Datum in Wissegrad in vigilia Festi Epiphaniarum Domini. Anno eiusdem MCCCXXXVIII.
Ex Anal. Dipl. Wagnerio - Iankouits Tomo II. nro 29.
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) CXLI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusHungariae/95022291-55cf-4148-a774-9311c2cebd89/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success