Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CLXIV. , S. 346
CLXIV.
Nos Capitulum Ecclesiae Posonien. memoriae commendamus : quod Stephanus, filius Martini de villa Buda, personaliter coram nobis constitutus, duo iugera terrarum arabilium de suis terris he- reditariis, non pertinentia ad medium sue natiui- tatis, iacentia simul circa metas terrarum de Gille Ecclesiasticali, pro tribus marcis denariorum Vi- ennensium latorum, marcam quamlibet cum de cem pensis computando , pleoe habitis, Comiti Vermis, filio Petri de eadem, pignori obligauit ; sic quod quandocunque de ipso Vermes similiter pro tribus marcis denariorum Viennensium, vel eius successoribus redimere poterit, liberam habe- at redimendi potestatem; ita tamen quod si idem Vermis sata seu annonam in ipsis iugeribus habu- erit , • ante redemtionem liberam habeat metendi et inde deducendi tempore messis de iugeribus an- tedictis facultatem. Hoc etiam adiecto : quod si i- pse Vermis, aut suus successor, successu temporis ratione memoratorum. iugerum •— — contra eum
345
dem scilicet vel eius heredes aliquod instrumen- tum perpetuitatis ponere vellet, cassum permane- at, atque viribus vacuatum ; medio autem tempo re ipsum Vermis ex parte sepefatorum duorum iu- gerum ab omnibus, quoquomodo impetere pro- bantibus, antedictus scilicet tenetur expedire suis cum propriis laboribus et expensis. Datum feria sexta proxima ante festum beati Ioannis Baptistae. Anno Domini Millesimo, trecentesimo, trigesimo octauo. M
E coli. Kaprinai sub В. Tomo ХХШ. nro XXV. p. 68. Qrig. in urchiuo Cibinien. in Hung.
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) CLXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusHungariae/aa307ae9-fdf9-48ea-a7ea-ae600deaa976/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success