Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CCLXI. , S. 511
Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CCLXI. , S. 511


CCLXI.
Benedictus Episcopus, Seruus Seruorum Dei, -yenerabili Fratri A. Episcopo Strigoniensi, salu- tem et Apostplicam benedictionem. Ad audientiam nostram peruenit, quod tam dilecti filii Praeposi- tus et fratres domus de Landek, ad sepulchrum Dominicum immediate spectantes, Ordinis S. Au- gustini, Agriensis Diaecesis, quam Praedecessores eorum, decimas, terras, domos, viueas, iurisdi- ctiones, possessiones, prata, pascua, piscinas, ne- ?uoiu, molendina, iura et quaedam alia bona i
508
psius domus, datis super hoc literis, confectis iu de publicis instrumentis, interpositis iuramentis, factis renunciationibus, et poenis adiectis, in gra uem ipsius domus laesionem, uonnullis Clericis et Laicis, aliquibus eorum ad vitam , quibusdam vero ad non modicum, et aliis perpetuo ad sum- mam , vel sub annuo censu concesserunt ; quorum aliqui super his confirmationis literas , in forma communi, a Sede Apostolica impetrasse dicuntur. Quia vero nostra interest, super hoc de opportu- no remedio prouidere, fraternitati tuae per Apo stolica scripta mandamus, quatenus ea, quae de bonis ipsius domus per concessiones huiusmodi a- lienata inueneris illicite vel distracta, non obstan- tibus litteris, instrumentis, iuramentis, renuncia tionibus, poenis et confirmationibus supradjctis, ad ius et proprietatem eiusdem domus, legitime re- uocare procures. Contradictores per censuram ec- clesiasticam, appellatione ipostposita, compescen- do. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gra tia, odio, vel timore subtraxerint, censura spiri tual^ appellatione contempta, compellas veritati testimonium perhibere. Datum Auinione VI. kal. Maii. Pontificatus nostri anno VII.'f
Wagner An. Scepus P. I. p. 410-11. Landekinum non fuisse in Diaeccsi Agrien, sed Komlosinum, quocum cambium contigit, bene hanu in rem monuit Л\ agner.
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) CCLXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusHungariae/d495f533-f330-4eba-a2ab-3af1d9b08945/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success