Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CLXXXV. , S. 379
Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CLXXXV. , S. 379


CLXXXV.
Nos Karolus, Dei gratia, Rex Hungariae, si- gnificamus tenore praesentium» quibus expedit, vni- uersis, memoriae commendantes; quod nos Lau- rentio, Ioanni et Nicolao, Spiculatoribus nostris de Katha de comitatu Mosoniensi ; ipsorum et totius generationis eorumdem de eodem, vice et nomine humiliter supplicantibus, et exinde no stram Maiestatem flagitantibus, gratiose annuentes concedimus et promittimus, quod eosdem et eo- rum totam generationem de praedicta villa Katha, in eorum primaeua libertate, quam in exercitio seruitii spiculationis in finibus Teutoniae continue residentes temporibus priorum regum, piorum progenitorum nostrorum, felicium recordationum habebant, et habere dignoscebantur, deinceps sem per conseruabimus, et faciemus conseruari immu nes; ita tamen, quod iidem nostri Spiculatores eorum seruitia et officia spiculationis, vt quemad- modum eorum progenitores antiquitus exercebant, facere et exercere teneantur, more consueto , abs- '
376
que cuinsuis temporis interuallo, equis bonis, vc- locibus, sepe conseruatis, anuati decenter ince- dentes; comiti Mosoniensi praesenti ac futuro, vir- tute litterarum nostra rum praesentium firmiter praecipientes committimus,quatenus eosdem regni nostri Spiculatores in eorum libertate non praesu- mant molestare. Datum Posonii tertio die festi na- tiuitatis beati Ioaimis Baptistae. Anno Domini MCCCXXXIX."
Ex authentico transumpto Capituli Posonien. de au. 1383. Cornides MSS. Tom. VI. p. 112.
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) CLXXXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusHungariae/d6768633-13f2-495f-9f6c-ff123894d52b/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success