Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. LXXXVII. , S. 210
Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. LXXXVII. , S. 210
LXXXVII.
Nos frater Jacobus, domus Hospitalis, Magi ster Cruciferorum Ecclesiae Sancti regis Stephani deStrigonio, memoriae commandantestenore prae- sentiumsignificamus quihus expedit vniuersis : quod feria sexta proxima post diem medii quadra- gesimae quaedam nobilis Domina Sceep nomi nata , relicta Iacobi, filii Renoldi, ad nostrum. accedens personaliter praesentiam, reminiscens , quomodo ipsa thesaurum immarcescibilem suae ani- mae valeret comparare, et quia, ipsa Domina hae- redum solatio fore fuisset destituta, volens sibi pro haeredeet coadiutore Beatissimum Adalbertum Martyrem comparare, vt in suis extremis ipse Bea- tus Adalbertus ad sua tutor existat, et recompen- sator, pro eo quamdam possessionem suam deser- tam S the I vocatam, circa flumen Sokus existen tem , quae Dominae Matri suae pro dote et rebus parafernalibus, et sibi pro quarta puellari fuerat deuoluta, cum omnibus suis vtilitatibuset vniuer sis pertinentiis ipsi Ecclesiae Beati Adalberti Mar- tyris , et per eam Domino Chanadino f cius Archie
2p7
piscopo Strigoniensi, et per ipsum aliis in poste- rum suis successoribus, praefata Domina sponte et vltronea voluntate praenominatam possessionem suam Sthel dictam legauit, donauit perpetuo et irreuocabiliter praesentium vigore possidendam, tenendam et habendam. Ita tamen, quod si prae- dictus Dominus Cbanadinus Archiepiscopus in pos- sessione sua Wadkerth nominata, vsque vitam prae- fatae Dominae vnam sessionem Curiae sibi dona- bit, et vsque vitam suam ipsa Domina quaslibet vtilitates et facultates praenominatae possessionis sine praeiudicio aliquali percipietet, habebit; defun- cta autem .ipsa Domina saepe dicta possessio cum omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis vniuersis ipsi Ecclesiae beat i Adalberti Martvris deuoluetur; vt omnia praemissa, et singula praemissorum pro fessa extitit ministerio viuae vocis coram nobis. In cuius rei memoriam praesentes concessimus no stras litteras priuilegialcs nostri sigilli appositione, munimine roboratas. Datum in crastino mediae quadragesimae. Anno Domini MCCCXXXVI."
£ tabalario Primatiali. Heuenesi T. LXI. sub R. p. 2 76.
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) LXXXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusHungariae/f0f89aeb-aa27-47d8-a3c0-cf3f2a81a52f/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success