Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. LXII. , S. 167
LXII.
Carolus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiani Croatia«, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque Bex, Princeps Salernita- Dus et honoris ac montis Sancti Angeli Dominus. Omnibus Christi fidel i bus, praesentibus et futuris notitiam praesentium habituris, salutem in omnium Saluatore. Solet a Pr'ncipe confirman, quod li cite postulatur ; quia sicut iuris est occupata inde- bite in statum debitum reuocare, sic est aequitati consonum, obtenta legitime, regio patrocinio ro borare. Proinde ad vniuersorum notitiam han im serie volumus peruenire: Quod discretus vir Pe trus, Praepositus Ecclesiae Bachiensis, Comes Ca pellae, et Secretarius Cancellariae nostrae, electus Ecclesiarum S. Irenaei et de K.eo, fidelis noster, pro Johanne, filio Kemyn, consobrino suo, filio scilicet sororis suae vterinae: item pro Beke et Martino, filiis Iohannis, fratris sui vterini, nepo- tibus suis, ad nostram acedens praesentiam, ex- bibuit nobis quasdam litteras priuilegiales Magni- fici viri, Comitis Pauli, Iudicis curiae nostrae, sen- tentiatas super facto cuiusdam particulae posses sionis, Kurth vocatae, in Comitatu Bachiensi , in possessione Kurth vocata existentis, dictis ne
11*
164
potibus suis per nos collatae et per cousecjuens a contradictoribus ordine iuris obtentae ; petens a nobis easdem nostro priuilegio confirman ; qua- rum tenor talis est : Nos Comes Paulus, Iudex Curiae (V. ad an. 1325. ) Nos itaque dictam defi- nitiuam sententiam dicti Indicieis curiae nostrae considerantes fore veram, et habentes ratam atque firmam, reuocatisin memoriam fidelitatibus, et mе- ritoriis seruitiis eiusdem Petri Praepositi, quae ipsum ab antiquo nobis exhibuisse cum feruenti et continuo desiderio cognouimus, et exhibere quo- tidie sentimus in praesenti, exhibiturumque pta firmo credimus in futurum; in quorum recompensa- tionem aliqualem dictas litteras priuilegiales ipsius iudicis curiae nostrae legitimas, et sententiam iu- diciariam in eis contentam, authoritate re™ia rite et iuste confirmantes, et praedictam particulam. possessionis Kurth eisdem Iohanni, Bekе, et Mar- tino, sub metis et terminis, a�? iurium et dominii plenitudine, quibus per eumdem Iohannem, fi- lium Mathiae, habita fuit et possessa, perpetuo possidere et habere, praesentis priuilegii nostri patrocinio ex piaedictae nostrae regiae donationis titulo perhemuiter confirmamus; ita qnod siue ra- tione decessionis sine haerede dicti Iohannis, siue alio quouis iusto et vero titulo eadem nostrae col- lationi pertinuerit, eisdem dedimus eamdem, et donauimus perpetuo, in filios filiorum, et haere- des eorum possidendam, tenendam, pariter etha- bendam. In cuius donationis et confirmationis me moriam, perpetuamque firmitatem, praesentes con- cessimus litteras, tertii et noui sigilli nostri au- thentici dupplicis munimine robóralas. Datum per manus discreti et honorabilis viri Magistri Tatame- rii, Albensis Ecclesiae Praepositi, Aulae nostrae
165
Vice - Cancellarii, dilccti et fidelis nostri. Tertio Idus Martii, Anno Domini MCCCXXXVI. Regni autem nostri anno similiter trigesimo sexto. Ve- nerabilibus in Christo Patribus, Chanadino Strigon. fratre Ladislao Colocensi, aulae nostrae Cancella- rio, Archiepiscopis ; Nicolao laurien. Ladislao Quinque ecclesien. Andrea Transsyluano, Ladis lao Zagrabien. Andrea Varadien. Nicolao Agriensi, Rodolpho Vaciensi, Boznensi et Syrmiensi sedi- bus vacantibus, Meskone Wesprimien. fratribus Vito Nitriensi, et Paulo Albensi deNandur, Ec- clesiarum Episcopis, Ecclesias Dei feliciter guber- nantibus. Magnificis viris Vilhelmo Drugeth, Pala tino et Iudice Cumanorum, Demetrio Magistro Ta- uernicorum nostrorum, Thoma Vajuoda Transyl- viano, et Comite de Zonuk, Paulo Iudice Curiae nostrae, Mikch Bano totius Sclauoniae, Nicolao Bano de Mako, Paulo Magistro Tauernicorum Do- minae reginae, consortis nostrae charissimae, Ste- phano'Agasonum, et Dionysio Dapiferorum no strorum Magistris, ac Nicolao Comite Posonien. aliisque quam pluribus, comitatus regni tenenti- bus et honores."
£x autographe Cornides Tomo VII. p. 356.
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) LXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusHungariae/f6c3a1bd-c8bc-4232-8f00-c7392640e949/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success