Codex Diplomaticus Neerlandicus, Nr. XXII. , S. 21
Codex Diplomaticus Neerlandicus, Nr. XXII. , S. 21
Conradus dej gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus, Italië archicancellarius. Notum facimus uniuersis, quod ea dissensionis materia, que exstitit hactenus inter ciues nostros Colonienses ex una parte et ciues Traiectenses ex altera, est hinciade cum nostro consilio et assensu amicabiliter terminata penitus et cedata. Nos itaque ex nunc in an- tea ipsis ciuibus Traiectensibus omriem quam possumus exhibere fauoris benificenciam cupientes, eos et bona ipsorum in terra et aquis in nostram protectionem recipimus et conductum, ipsos assecurando pro nostris fidelibus et amicis ac omnibus generaliter, de quibus posse habemus, ut nulla eis molestia uel uiolentia a talibus inferatur, sed potius tamquam nostri homines atque ciues promoueantur in omnibus suis negotiis èt agendis. Quicquid autem molestie siue dampni eis aut alicuj eorum fuerit irrogatum, animad- uersione condigna curabimus propulsare. In cuius rej testimonium et munimen hanc litteram eis tradendam duximus sigilli nostri appensione munitam.
Datum Colonie X. kal. aprilis, anno domini MoCCoLoVI1IU.
Naar het origineel , voorzien met het zegël van den aartsbisschop van Keulen, in bruin was, en voorhanden in het arehief der stad Utrecht.
Codex Diplomaticus Neerlandicus I/1, 1848 (Google data) XXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusNeerlandicusI/d21aef6c-9f6b-45a3-a287-2762efbe0293/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success