Codex Diplomaticus Neerlandicus, Nr. XVIII. , S. 17
Codex Diplomaticus Neerlandicus, Nr. XVIII. , S. 17
Omnibus presentes litteras inspecturis fratres conuentus Lundensis Scanie salutcm in domino sempiternam. Noueritis, nos requisiti (tos) a uiris discretis, qui Vinlaensfare J) dicuntur, super litteris et libertatibus eorum apud nos depositis, easdem libertates et litteras attencius perspexisse sub hac 1'orma:
Abel, dei gratia Danorum Sclauorumque rex, dux Jucie, omnibus hoe scriptum cernentibus salutem in perpetuum. Tempus est mensura motus rerum mutabilium. Idcirco discrete decreuit antiquitas, ut ea, que geruntur sub tempore, ne si mul labantur cum tempore , litterarum tcstimonio reciperent firmamentum. Ad reuocandas igitur contenciones et litcs et discordias, necnon eciam periuria, super solucione thelonei in nundinis Skanor, que aliquando fiebant ab hiis, qui Vinlaensfare dicun tur , que quidem sepius minime committi possunt sine discrimine et periculo anima- rum non modico, taliter inter nos et eosdem, accedente nostro et eorum consensu, deliberacione sufficienti adhibita, satis prouide in perpetuum est statutum, quod de
i) Onder de algemeene benaming van Vinlaensfare worden Duitsche en Nederlandsche koopvaarders aange duid, die handel op Schonen dreven. Verg. Sart., a. a. O., Th. I. S. 166. Dit vidimus schijnt ten behocve der kooplieden van de stad of het sticht van Utrecht gegeven te zijn , dewijl het origineel in het stedelijk ar chief van Utrecht berust.
- 10 -
(juolibet coggone , qui ad partes occidentales de Skanore redierit, triginta duo solidi bonorum sterlingorum persoluantur; si uero ad orientales partes declinare aliquis de supradictis uoluerit, et super hoe ex parte nostra requisitus iuramentum prestiterit corporale, quod illic sit iturus, duo solidi de quolibet lest monete Scaniensis recipiantur racione thelonei ab eodem. Si uero aliquis fraucem in premissis fecerit et super reper- tus et conuictus fuerit, bona ipsius ad usus nostros reuoluentur Tniuersa; qui si ad regnum nostrum redire noluerit, et nos nostrum nuncium ad terram aut ciuitatem, in qua habitat, miserimus pro iusticia ab ipso optinenda, nuncio nostro cum omnibus bonis suis exponi debet a suis conciuibus. Hcc cnim prefati Vinlaensfare finniter promiserurtt, qui presentes impetrarunt. Si uero conciues ipsius negligentes in hoe exstiterint, nee curauc- rint nobis a prefato iusticiam extorquere, toti terrae seu ciuitati, in qua habitat, debet me- rito imputari. Quicuraque eciam ad prefatas nundinas de dictis Vinlaensfare cum naue sua et suis deuenerit mercaturis, et inde ad Norwegiam transire uoluerit, nee secuui alec seu pannum lineum et sal seu eciam üictualia sua dctulerit, a thelonei grauamine sit immunis, ita tarnen quod camerarius noster, uel alius ex parte nostra uel ipsius, naues ipsorum et earum- dem contenta copiam habebit perscrutandi. Ceterum cum sepius progenitorum nostrorum temporibus passis naufragium uiolencia inferebatur et iniuria, statuimus, ut quicumque nau- fragium perpessi fuerint, bona vniuersa libere habeant, que saluare et eripere possunt propriis laboribus et expensis, nee exactor noster -seu aliquis alter se de bonis eorumdem sic ereptis aliquatenus intromittat. Quicumque uero contra tenorem huius priuilegis exces- serit, non solum direpcionem bonorum suorum senciet, uerumeciam nostram non effugiet ulcionem. Vt igitur premissa rata sint et firma, presentem paginam sigilli nostri muni- mine duximus roborandam.
Datum Skanore anno domini MCCL primo kal. octobris VUL, presentibus dominis sub- scriptis, dilecto consanguineo nostro comite Ernesto et specialibus nostris, Tukone camera- rio nostro, Nicholao prefecto Lundensi, Martino Portigas et multis aliis clericis et laicis curie nostre.
Nos igitur super examinacione predictorum et testimonio eisdem sigillum nostri con- uentus ad presentes contulimus ad firmamentum et cautelam.
Naar het origineel, voorzien met eefi wit zegel van het convent van Lund, en voorhanden in liet arehief der stad Utrecht. Verg. Suhm, Historie af Danmark, X. 970, eu Sartorius, Urktmdl. Gesch. der deutschen Hanse, Th. I. S. 106, 167, en Th. II. 8. 52.
Codex Diplomaticus Neerlandicus I/1, 1848 (Google data) XVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusNeerlandicusI/eb0637e9-1249-4647-bec4-903451e77c5c/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success