Codex Diplomaticus Neerlandicus - Verzamling van Oorkonden, Betrekkelijk de vaderlandsche Geschiednis., Nr. 33, S. 84
Codex Diplomaticus Neerlandicus - Verzamling van Oorkonden, Betrekkelijk de vaderlandsche Geschiednis., Nr. 33, S. 84
Johannes, Dei gratia episcopus Traiectensis, dilecto nobis Ar nolde domino de Yselsteyn salutem in omni saluatione. Ad ea que diuini cultus augmentum et salutem respiciunt animarum libenter nos promptos et beniuolos exhibemus, vt id quod petitur per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Cum igitur, sicut pro parte vestra nobis exhibita petitio continebat, certas capellanias in litteris vestris, quibus hec presens nostra cedula transfigitur, descriptas, de bonis vestris proprijs vobis a Deo collatis in parochiali ecclesia de Yselsteyn, nostre dyoce- sis, duxcritis erigendas et dotandas, supplicaueritis vos et dic- tam petitionem vestram ... exauditionis gratiam per nos admitti iuxta ipsius continentiam et tenorem: volentes tam pium ves- trum propositum ad laudem Diuini nominis adimpleri, fundati- onem et dotationem capellaniarum predictarum sub omni modo et forma et ordinatione et dispositione et voluntate in vestris litteris predictis expressis auctoritate ordinaria in Dei nomine confirmamus, reseruata vobis vestrisque successoribus dominis de Yselsteyn, pro tempore, presentatione libera ad easdem, quando et quotiens eas vacare contigerit, persone seu personarum idon earum in sacerdotio actu constitute seu constitutarum in eis instituendarum, engentes predictas capellanias, ad quam .... in beneficia ecclesiastica perpetua seu ecclesiasticum benificium bona, terras, possessiones et annuos redditus per vos donatos siue donandos, etiam a cbristifidelibus donata siue donanda eis- dem incorperamus, decernentes ea bona deinceps fore eccle siastica et spiritualia et omni iure, immunitate et libertate ecclesiastica frui debere et gaudere, jure parochialis ecclesic semper saluo. Jn quorum testimonium sigillum nostrum huic presenti scripto duximus apponendum. Datum anno Natiuita- tis Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono, ipso die Beati Mathei apostoli et ewangeliste. Het zegel verloren.
77
Codex Diplomaticus Neerlandicus II, 1848 (Google data) 33, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusNeerlandicusII/de25c6f9-2fb7-404f-8b86-8f43bfb93515/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success