Codex epistolaris Rudolfi I - Epistolas CCXXX. anecdotas continens, Nr. CXXI. , S. 278
CXXI.
Revereudis m Xpo patribus, Magiftro, Diffi- nitoribus, totique fratrum Praedicatorum Capi tulo generali apud Oxen, celebrando, Anna ete. Salutem in omnium Salvatore. Quanto divina benignitas nos licet immcritas altius elevavit et extulit, quantoquc in fublimioris terrenae digni- tatis 1'peculam nos provexit, tanto nobis vi- gilantius eft cavendum, ne nos tantarum mune- ribus gratiarum, quas de manu Domini liberali fufcepimus affluenter, faciamus ingratas. Quia tamen quafi continue et frequenter cum Martha multiplicis turbationis incommodo fatigatae, ad redhibenda altiíftmo pro perceptis ah ipfo tan- tis beneficentiae fuae donis condigna gratiarum et laudum libamina non fufficimus per nos ipfas, ad illos oportune recurrere cogimur et artamur, qui partem optimam eligentes, contemplationis in otio delicato quiefcunt ad pedes dominicos cum Maria. Ad vos igitur, patres kariflimi! de quibus noviflimè his diebus, ut fedulae prae- dicationis officio, et fanctae converfationis ex- emplo proficiant populo Chriftiauo, toti mundo falubriter coelitus eft provifum, cum plena fidu- cia requirentes, univerfitatem veftram rogamus pleno cum affectu, quatenus ' Sereniftimum Do minum noftrum Rudolfum Rom. Regem incly- tum, nos, ac liberos noftros, dominicae miferi- cordiae piis orationum veftrarum fuffragiis com- men detis, ut, quod merita noftra non obtinent, veftris faltem votivis interceíhonibus mifericordi- ter confequamur.
Codex epistolaris Rudolfi I, ed. Gerbert, 1772 (Google data) CXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/CodexRudolfi/a1eabe6f-0a6c-4746-befe-c1db3252d121/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success