Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XX. , S. 495
Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XX. , S. 495


CAP. XX.
Non putandum est, contra regulam iri canonicam, quan* do ea instituimus , quae servari oportet de re ecclesiastica. Quamvis etenim canonicae sententiae ordinem habeant, quid episcopus pro re ecclesiae observare debeat; opportunum tamen est, ut ubi ab episcopo bonus impenditur profe&us, a succedente institutus teneatur modus. Placuit hoc sancto concilio, ut si episcopus ecclesiae suae, in qua praesidet, de
re-
a Hoc ett: consilium praebemus rei bonae peragendst, eo quod pro ea et prai- > &c b Id est: alterutrum eligat, aut ecclesiara , aut monasterium instituere} utrumque.
480 COLLECTIO MAXIMA )
V.1
rebus suis inventus fuerit plurima contulisse, quicquid amicis suis , servis , aut libertis , vel quibuslibet personis de ecclesiae suae rebus compertus fuerit aliquid donasse, si tri- plum aut multo plus patuerit esse quod conscripsit a in nomine ecclesiae suae, firmum maneat quod distribuft in 'personis quae praenotatae sunt superiori ordine. Nec licebit. succedenti episcopo prioris sui irrumpere voluntatem. His etiam, si caussae ecclesiasticae fuerint commissae, et fideli- ter prosequentes in rebus ecclesiae profe&um visi fuerint facere, laboris sui consequantur mercedem; ita ut de eo quicquid acquisierint (quia constat eos nori sine utilitate ecclesis negotia commissa peregisse) de eo quicquid cum fide et bona intentione ad effe&um perduxerint, et ad jus ecclesiae per eos redactum patuerit, de mobili re decimum suum sequantur *, pro immobili ab episcopo repensatio- nem dignam accipiant. Et tamen quae meruerint ipsi , aut posteritas eorum, vel quibus largiri voluerint, perenniter possideant. Si quis episcoporum contra hujus sententiae ordi- nem agens, irrumpere voluerit quod prior ejus fecit, et vocem amittatc et scripturae quae facla est, pcenam adim- pleat, insuper et a ccetu fraterno d excommunicatus maneat, ut excessus sui emendet caussam.
Sáenz de Aguirre: Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, 1784 (Google data) CAP. XX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/ConciliorumHispaniae/097e3577-e2f2-4b66-9151-645310806d93/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success