Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XIV. , S. 479
Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XIV. , S. 479


CAP. XIV.
In priorum canonum ordine a institutum manet, qualiter episcopi de familia ecclesiae libertos debeant facere. Multi enim sacerdotes, prout illis concessit Divina gratia , habent unde canonicum ordinem impleant, b et sic libertos faciant; et sunt muJti, qui nihil habentes, ad hanc gratiam ve- niunt, c et sic libertos facere praesumunt; tales enim liber- tos regula canonica esse non jubet stabilitos. Contingere etenim solet, ut postquam manumissor eorum ab hac disces- serit luce , talis occurrat successor, qui aut ecclesiae fami- liam minime quaerat <*, aut per bonam voluntatem vel ne- gligentiam hi, a quo nihil ecclesia? offerente liberi facti sunt, longo pro tempore libertos se esse defendant, atque eas libertates ita abscondunt, ut pro hoc quazrenti f episco- po laborem faciant /. Talium si sit voluntas , licentia con- ceditur nulla , quia non potuerunt s, neque a servitio eccle-; siaj umquam discesserunt, et pro his rebus in libertate per- manere non potuerunt. San&orum canonum non abjicien- da sunt instituta , atque his , quae implenda esse oportet, addimus nova. Placuit huic sandae synodo , ut. qu|s(|uis di- gne juxta canonicam regulam libertus fuerit faStiis , in H- bertate maneat, et a patrocinio ecclesiae ipse aut posteri- tas ejus numquam discedat. Quisquis vero, non ut ordo canonicus poscit, libertus fuerit factus ^;;quamvis prolixitas temporis in scripturae suae textu inveniatur, quia a servitio. ecclesiae numquam visus est. abscessisse , et canonica senten- tia rescindi jubet talem Iibertatem*, ut ille et posteritas ejus pmnis in servitio maneanf sanclae ecclesiae, cui debiti ma- neant per veram originem. Illos vero per omnia stabilitos in libertate esse instituimus, qui ab his episcopis liberi sunt, vel fuerint facti, qui de; suo bona plurima sanctae
a Vide supra cap. i. b Idett: Proprium habent peculium, unde reponere pos- sint, quod ecclesiie fraudant ex servorum manumissione. c Nihil ex proprio ha- bentes, proclives sunt ad manumittendos servos. d De ecclesia: familia minime curet. e Investiganti jura ecclesix. f Molestiam inferant. g Hujusmodi libertis etsi sint sua: voluntatis vel sui juris, nulla conceditur libertas, quia non potuerunt a patcocinio ecclesiz discedere. h Addesis: Decernitnut. :v /
464 • COLLECTIO MAXIMA^
ecclesiae in qua praesident, per suse scriptura; textum co- gnoscuntur contulisse. Et hi quamlibet a jubeantur esse sta- biles, nullo modo rescindendi sunt a patrocinio san&ae ecdesiae. Quod si contigerit, eos eorumque filios personis ingenuis esse conjun&os, et quandoque eorum posteritas patrocinium ecclesix voluerit despicere, ex cujus familia per veram originem constat eos genitos esse , si ex his li- bertis trahunt originem , qui juxta canonicam sententiam jubentur esse stabiles , et dignitatis sua? nomen teneant, et ecclesiae patrocinium numquam amittant. Certe si ex his inventi fuerint originem trahere , quos canonicae regulae non jubent libertos esse , quamlibet post longa tempora , dum- modo origine firmata b, reducendi tamen sunt ad sanclae ecclesiae, cui pertinent, jura. Liberti tamen ex familia ec- clesiae fa&i, et posteritas, quas ex his est procreata, si li- bertatem suam vel parentum suorum inventi fuerint celasse aut abscondere , et tempore quo ab episcopo fuerint admo-* niti, eam praesentare distulerint, dum eorum origo , ut jam diximus, fuerit manifestata per legalem testem , ad servitium ecclesiae reducantur, et ut episcopo fuerit placi- tum, ita eos habeat. Haec forma et in presbyteris servan- da erit, qui cum voluntate episcopi sui juxta canonicam regulam de familia suas ecclesiae liberos facere voluerint.
Sáenz de Aguirre: Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, 1784 (Google data) CAP. XIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/ConciliorumHispaniae/1eee6135-201d-48c3-b58f-e34e69e96428/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success