Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XI. , S. 311
Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XI. , S. 311


CAP. XI.
nunc nos, quibus loqui ad cor Jerusalem Divina voce praecipitur, id nobis deputatum grejgem Christi mone- hai* 40.». ». mus, id etiam omnibus ad aeternae vitae portum festinanti- bus praedicamus, brevi admodum definitione collecta , ut in una enim Christi FiliiDei persona duarum naturarum individuas proprietates agnoscant, sicut indivisas atque in- separabiles , ita inconfusas et inconvertibiles permanere, unam Deitatis, alteram homiriis, unam , qua ex Deo Pa- tre est genitus, alteram , qua ex Maria Virgine generatus. Utraque ergo ei generatio plena, utraque perfe&a, nihil minus ex Deitate habens, nihil imperfeclrum ex humanita- te suscipiens, non naturarum geminatione divisus , non per- sona geminatus , sed plenus Deus , plenusque homo , abs- que omni peccato in singularitate personae unus est Chri- stus. Unus igitur in utraque natura consistens, et Divini- tatis signis effulget, et humanitatis passionibus subjacet. Nec enim alter ex Patre , alter ex Matre est genitus ; quum tamen aliter de Patre, aliter de Matre sit natus, ipse ta- men in utroque naturarum genere non divisus, sed unus idemque, et Dei et hominis Filius. Ipse vivit moriens, ipse moritur vivens: ipse impassibilis patiens , ipse passioni non
sub-
a Hoc est, In tribus sessionibus habitis in Secretario Ecclesia Hispalensis, uti dici- tur in exordio hujus Concil. Vide sit cap.19. de Exord. et Epil.Concil. Et ut Isid. Pacen. /'« Cbron. refert, Hispalensis Isidorus... contra Acephalorum hteresim... Hispalim in Secretarjo San&e Hierusalem Concilium agitat. Porro Secretarium erat camera Tem- plo adjundta , in qua sacra ecclesia; condebantur, et eptscopi ac sacerdotes de eccle- siasticis deliberaturi considebant. b Pro acceptatione sextae Synodi generalis Con- stantinopoiitanz III. contra Monothelitas. Vide cap. 11.de Summa Trinit.
296 COLLECTIO MAXIMA
subjacens: nec Deitati succumbens , nec humanitate passio- ni se subtrahens: habens ex Deitatis natura non posse 1 Al. et posse mori. mori: habens ex humanitatis substantia et nolle, 1 posse mori: ex una immortalis habetur, ex altera mortalium conditione resolvitur: habens in aeterna Divinitatis volun- tate , quo susceptum hominem sumeret, habens in suscepti hominis voluntate , ut humana voluntas Deo subdita esset. Mattb. 26. v. 43. Unde et ipse dicit ad Patrem: Pater, non mea vo/witas, sed tua jiat. Alteram videlicet ostendens voluntatem , qua susceptus est homo, alteram hominis, qua obediendum est Deo.
CAP. XII. 1
Ex eodem, canone 9.
De duarum naturarum Christi voluntatibus, et oferibus.
Et ideo secundum harum duarum differentiam natura- rum, duarum quoque inseparabilium proprietates praedi- candae sunt voluntatum et operum.
Sáenz de Aguirre: Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, 1784 (Google data) CAP. XI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/ConciliorumHispaniae/219e587c-9c70-46f1-bfb2-4ce3ef7d8a90/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success