Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XXIV. , S. 230
Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XXIV. , S. 230











CAP. XXIV.
Denique licet haec qu# praemissa sunt , aequissime dige-
• Leg. 16. Ptol. Ftr. Jud. sta
CONCILIORUM HISPANkE. 215
sta extant, tamen quia ejusdem gloriosi nostri domini tan-
tum emicat devotio promta , ut ea ipsa nequeant ei ad com-
plementum vicem patientiae a reddere debitam; ob hoc no-
stram universitatem adjicere , saluberrime convenit, ut tam
per omnes civitates vel loca in quibus sedes episcoporum
esse noscuntur , ad regni ejus ditionem pertinentes, quam
etiam per eorumdem episcoporum dioeceses, excepto pas-
sionis Dominicae die, quando altaria denudata persistunt, nec
cuiquam in eodem die Missarum licet sollemnia celebrare,
cunctis aliis diebus, quibus iisdem dominus noster in hac
vita superstes extiterit, pro eo vel pro cunctis ejus filiis vel
filiabus , aut pro his, qui jam matrimoniali sunt jure con-
juncri, adhucque sunt conjungendi, seu pro nepotibus vel
suis omnibus , sacrificiorum Domino Jibamina dedicentur
piae orationis vota solvantur , ac cum gratiarum aclione su- .
perno Numini commendemur ; quia si desideria in eis bona
quotidie multiplicentur, adversantium eorum conamina vir-
tute suae dexterae confringantur , indulgentia et gratia eis a
sua misericordia conferatur, ut sux potentiae defensione pro-
tecli antiqui hostis decipula evadant, et caritate ac vitae lon-
gaevitate pollentes, adire mereantur post transitum sidereas
mansiones.
CAP. XXV. Ex eodem conctto, canone 9.
De Sisberto episcopo , ut quia necem Egicae machinatus esset, honore , dignitate, rebus omnibus privatus , in perpetuura mittatur in exilium , in exitu vitae tantum communionem
suscepturus.
Sicut summum bonum est, valdeque conspicuum super- no Numini amanter fideliterque inhaerere , ejusque praece- ptioni patientiam votis gliscentibus exhibere , ita consequens bonum est, post Deum regibus , utpote jure vicario ab eo praeelectis , fidem promissam quemque inviolabili cordis intentione servare, et nulla contra eum occasione quicquam nocibilitatis excogitare, nihilque nequius definire , dicentc Domino: Nolite tangere christos meos. Et iterum David: pSal 104.».!?. Quis enim extendit manum suam in Christum Domini, et in- *• Re& *6' *•
no~
0 Sumitur hic pro benignitate , qua se rex pro tanta erga ecclesiam devotione, parva grati animi significatione retribui patiatur. b Id fit nunc in canone Missae, etin collecta : Etfumulos, a Pio V. Hispanis cuncessa. ,
21(5 COLLECTIO MAXIMA
2. Rtg. i.v. 14. nocens eritl Item ipse cuidam comminans: Quare non tu muisli manum tuam mittere, ut occideres Christum Dominil Unde opportunum satis est, ut sponsio principibus com- promissa , absque aliquo fraudis nxvo custodiatur , et fides eis reddita nullis fa&ionibus , nullisque etiam nequitix ma- chinationibus temeretur. Nam si nuda tantum verbi polli* citatio, qualibet occasione violetur , criminis denotatione censetur; quanto magis si fides regibus sub jurisjurandi atte- statione promissa nequaquam profanare pertimescatur ? Est enim quorumdam sarcularium, et (quod pejus est) sacerdo- tum improbanda satis obstinatio animorum , et fidem suis principibus sub juramento promissam observare contemnunt, et verborum fuco juramenti obnubilant promissionem, dum in arcano pe&oris retentent infidelitatis perversitatem , et Exol. io.v.7. dum scriptum sit: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum , qui as~ r sumserit nomen Domini Dei sui frustra; et iterum : Non per~
jurabis m nomine meo , nec pollues nomen JJomint Dei tut. ?tr. 1. 27. ^S0 -^omlnus j rursumque: MalediUus omnis qui jurat in nomine Domini Dei suimendaciter, illi jurantes, fidem promis- sam temerare non metuunt, et juramenti sui pollicitatio- nem praevaricare nullatenus pertimescunt. Unde Sisbertus, Toletanas sedis episcopus, talibus machinationibus denotatus repertus est, pro eo quod serenissimum dominum nostrum Egicanem regem non tantum regno privare, sed et morte cum Flogello, Theodomiro , Liubilane , Leubigitone quo- que , Thecla , et ceteris interimire definivit, atque genti ejus vel patriae inferre conturbium et excidium cogitavit, qui etiam per decreti nostri definitionem a jam et Joco et ho- nore privatus cxistit; ideo nostrum in commune per hujus canonicae sanclionis decernit collegium , ut hoc ipsum unio- nis nostra? decretum, quod etiam his synodicis definitioni- bus anne&endum decrevimus , omni subsistat valore subni- xum, atque in perpetuum obtineat inconvulsibile robur. Ipse vero Sisbertus pro sui juramenti transgressione facino- risque tanti machinatione , secundum antiquorum cano- num * institutionem , qua pracipitur , ut quisquis inventus fuerit talia fecisse, et vivente principe in alium attendisse pro futura regni spe, a conventu catholicorum excommunicatio-
n[s
a In canone, qui in vulgatis editionibus refertur sub numero 11. Vide infra cap. 26. Constat tamen efformatum esse ante inchoatam synodum, uti ex ipso evincitur; sed quum ex eorumdem patrutri decreto concilii canonibus inseri cte- beret , colleclores numerum 12 eidem canoni inepte adscripserunt; nihilominus a communi et vulgato ordine nobis deviare non licuk, b Vide supra cap. 11.
CONCILIORUM HISPANLE. ai7
nis sententia repellatur , honore simul et loco depulsus o- mnibusque rebus exutus , quibusque in potestate praecjlcll- principis reda&is , perpetui exilii ergastulo maneat relegatus: ita nempe , ut secundum eorumdem antiquorum canbnum decreta,in fine vitae suae tantum communionem accipiat, excepto si regia eum pietas ante absolvendum crediderit.' Simili quoque et ceteri de religiosis cujuslibet sint ,orcfinis aut honoris, qui deinceps talia contra priucipem egisse vej[ definisse, reperti extiterint, censura multandi sunt.... .'. .}i
cap. xxvii l^V
Ex eodem ycanone 10.
De his , qui juramenti sui, de fidelitate erga regem ,j>rofa- natores extitisse noscuntur , ut sint anathema in conspe&u Patris, et Filii, et Spiritus San&i. .t>
* Sicut ulcus, quod graviter serpit in corpore , non nisi gravioribus medicaminibus, aut ferro curatur , ita perfido- rum obstinatio , quae nullatenus cohibetur , durioribus sen- tentiis necesse est, ut multetur. Nam quamquam Domini- ca sanctio protestetur : Non morietur pater pro Jiliis , nec Deuter.m.v. 16. Ji/ii pro parentibus , sed unusquisque jpro peccato suo morie-* tur , et iterum: Filius non portabit iniquitatem patris, et Ezee^ l8i v> 30> fater non portabit iniquitatem jilii; tamen quia et jurisju- randi transgressio valide inolevit, et machinandi contra prin- cipes nostros consuetudo saeva percrebuit, quo aut nece di- yersa princeps interimatur, aut regni dignitate privetur (quod nequaquam cohiberi potest, nisi severiori censura) ideo per hujus institutionis nostrae decretum sancimus, ut quicumque deinceps , cujuslibet sit honoris persona vel ordinis, in ne- cem vel deje&ionem regiam quippiam machinaverit,eumque qualibet nocibilitate impendendum , crediderit, aut gentem ejus vel patriam quibuslibet facrionibus vel machinationibus disturbare contenderit, tam ipse , quam omnis ejus poste- ritas ab omni palatini ordinis dignitate privati, fisci viri- bus sub perpetua servitute maneant religati, potestate tan- tum glorioso principi nostro Egicani servata , ut si aut eos, qui jam pro suae infidelitatis perfidia canonice legaliterque dijudicati sunt, aut eos, qui deinceps a fidei suae juramen- to aborbitaverint, et adversus praedi&um principem nostrum aliquid nocibilitatis agere aut machinare studuerint, si eos,
• Leg.n.Prol.For.JW. ^e . . , / Ut
218 COLLECTIO MAXIMA ■»
utdlximus , piae indulgentiae voto quatidoque relevare ma- luerit, licentia illi usquequaque mariebit. Et cjuia res eo- rurrf justo ac legali modo in ejusdem domini nostri domi* nio pervenerunt, ex quibtiS etiam quaedam ejusdem princi- pfs opllatione tam ecclesiae'Dei, quam prolis ejusdem do- rniri.Vhostri, seu. etiam alii plures p'r6 sui servitii merito accipere meruerunt , provide instituentes decernimus , ut riullo umquam tempore eorum fllii , qui juramentr sui pro- fanatores extitisse noscuntur, seu extiterint, vel subsequens eorum posteritas in nocibilitate eorum intendere audeant, nec ipsas res eis auferre quoquo paclo studeant. Ideo denique, ut praemisimus , severissimam hanc decreti nostri curavimus promulgare sententiam , ut qui suum non formidat exitium, saltem filiorum cun&aeque sua: posteritatis pertimescat inte- ritum. Si quis sane regum succedentium cunctas hujus con- stitutionis npstrae definitiones custodire aut implere distule- rit, omnis linea generationis ejus perpetim condemnata de- pereat, et insuper Divino judicio rebus omnibus et honore presenti in saeculb careat, atque Christo judicante , cum dia- bolo ejusque sociis ad interitum gehennae perveniat. Cui nostrae definitioni ex antiquo canone quaedam necessaria in- neclimus , et omnes in commune ipsis verbis, quibus , ut diximus, hoc depromsit antiquitas, proclamamus , dicentes:
Quicumque igitur a 9 nobis vel totius ecclesiae populis,. qualibet conjuratione vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae gentisque gothorum statu , vel pro conservatio- ne regiae salutis pollicitus est, temeraverit, aut gloriosum principem nostrum Egicanem , vel subsequentes principes nece attre&are voluerit, aut potestate regni exuere tentave- rit; aut praesumtione tyrannica regni fastigium usurpare de- legerit, anathema sit in conspe&u Dei Patris, et angelorum, atque ab ecclesia catholica , quam perjurio profanaverit, efficiatur extraneus , et ab omni coetu christianorum alienus, cum omnibus impietatis suae sociis; quia et oportet, ut una pcena teneat obnoxios, quos similis error invenerit implicatos.
Quod iterum secundo replicamus , dicentes: Quicumque amodo ex nobis vel cundis Hispaniae populis, quolibet tractatu vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae gentisque gothorum statu , vel conservatione regiae salutis pollicitus est, violaverit, aut praedictum principem nostrum aut subsequentes principes nece attreclare voluerit, aut po- testate regni exuere tentaverit, aut praesumtione tyrannica regni fastigium usurpare delegerit, anathema sit in Christi
0 Ex nobis. Con
CONCILIORUM HISPANLE. wi9
conspectu , et apostolorum ejus, atque ab ecclesia catholica quam perjurio profanaverit, efficiatur extraneus, et ab o- mni consortio christianorum alienus, et damnatus in futut ro judicio habeatur cum participibus suis; quia dignum est, ut qui talibus sociantur, ipsi etiam damnationis eo- rum participatione obnoxii teneantur. .v; :vj
Hoc etiam tertio clamamus , dicentes : Quicumque amo- do ex nobis vel cun&is Hispaniae populis , qualibet medi- .: i .3 ,s .™o .c tatione vel studio sacramentum fidei suae,quod pro patriae salute , gentisque gothorum statu , vel incolumitate regia; potestatis pollicitus est, violaverit, aut totiens dictum prin- cipem nostrum, vel subsequentes principes nece attrectare voluerit, aut potestate regni exuere tentaverit.., aut prsesum-» tione tyrannica regni fastigium usurpare delegerit, anathe- ma sit in conspectu Spiritus Sancti, et martyrum Christij atque ab ecclesia catholica , quam perjurio profanaverit, effi^ cutur extraneus , et ab omni communione christianorumi alienus , neque partem justorum habeat, sed cum diabolo et angelis ejus aeternis suppliciis condemnetur , una cum eis, qui eadem conjuratione nituntur, ut par pcena constringat, quos in pernicic prava societas copulat.-i "-."/■> lii , v
Et ideo si placet omnibus qui adestis haec tertio rei- terata sententia, vestrae vocis eam consensu firmate. Ab universis Dei sacerdotibus, palatii senioribus, clero , vel ch mni populo di&um est: Qui contra hanc vestram definitio-^ nem venire praesumserit, sit anathema, maranatha , hoc est, perditio in adventu Domini, et cum Juda Ischarioth partem habeant et ipsi, et socii eorum. . ;•..•••'• iz^ij
CAP. XXVII; Ex eodem, canone 12.
Decretum judicii ah universis de Sisberto , ab honore , or- dine, communione , et Corporis Christi participatione pri* vando, et exilio perpetuo puniendo ob tentatanx.v Egicae regis necem.
Act,uum apostolorum probata satis et veneranda narrat Caf. n historia, quod Juda crimine proditionis damnato, nequa- quam Spiritus Sanctus super reliquos undecim iliapsu coelico est difFusus , quoadusque Mathias ab omnibus est praeelectus in ioco ejusdem apostolus; inde scilicet quia undenarius J Ee a nu-
,ft,20 .; COLLECTIO MAXIMA ;■
numerus transgressionem sigiiificat mandatorum. Et quia Si- sbertus , Toletanae sedis episeopus, suo facinore denotatus, nostro ex corpore constat abscissus , ob id summopere nu- merositatem nostram cohvenit studere , ut in loco ejus alio subrogato , perfe&ioni debitae corpus nostrum reddatur, si- cut per Mathiam perfe&us numerus noscitur fuisse comple- tus; et quia iidem legationem superni Numinis fungentes apo- a. Cor. a. *. i j. stbli sunt protestati, dicentes : Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi jiunt, et in h is qui pereunt; aliis quidem odor mortis in mortem , aliis autem odor vit<e in vitam; illis videlicet odor vitae in yitam ,! qui praeceptis eorum exhi- bere patientiam curaverunt,, illis vero odor mortis in mor-r tem , qui eor.um nihilominus monita contemserunt. ■ l ! Proinde quia praeai&us Sisbertus, Toletanae sedis episco- pus, eorum salutaribus monitis nequaquam maluit ex humi- lltate dependere obsequelam , quo ecclesiam Dei ordine der bito regeret, humilitate instrueret, et exemplis salutaribus ad regna siderea provocai-et, sed bicipiti se percellens mu- crone , superbiae videlicet atque perjurii, gloriosum domi- num nostrum Egicanem regem non solum regno voluit prk vare, sed et mortis impensione perimere; ideo non con* gruit, nos prius concilium inchoare,. nisi illo prius cano- nica ac legali censura multato , in loco ejus alius fuerit sub- rogatus , Toletana; sedis cathedram retenturus. Iccirco nobis omnibus in unum collectis , idem Sisbertus episcopus no- Stro coetui praesentatus , atque infidelitatis suae machinatio- nem patuli oris est afFatu professus. Unde nos per hujus decreti nostri formulam , sa:pedi£him Sisbertum secunduoa ediclum priscum synodicx san&ionis, ac decretum de ta- libus promulgatae legis, * ab episcopali brdine et honore de- jicimus, a perceptione Corporis et Sanguinis Christi ex- communicatum-, in exilio perpetuo manere censemus, ia fine tantum communionem per omnia percepturum, ex- cepto si eum Principalis pietas cum sacerdotali connivea- tia i delegerit absolvendum. Jntegrum vide in ca£. 6. de Translat. episcopor. :<\..
j, ; ;i: i. i. a Vide supra cap. a. et Leg. 11. Prolog. For.Jud.
v:\wn- • r •.' ;' •'-. .-:>.r'' ■
.; '> , . r:
O'::!-.:i ... .■ . ■ .: ■ ■ . . >
•.«■'■.•... i . . . , . i . >
CONCILIORUM HISPANLE. 221
cap. XXVIII. !. ..;
Ex ConcilioToletano XVII. anno 694. can.f,
De munitione conjugis , atque prolis regia , ut si quis eis injuriam irrogare auserit, sit perpetuo anathemate
damnatus.' ,
Praeminentium exercitium, ac devotionis san&a? stu- dium dum sese per diversa operationis gesta diffundit, et emolumentum sibimet conquirit virtutis, et bene operandi adhibet incentivum subje&is, ita nempe et pro eo quod bene gessit, recipiat a Deo mercedem , et pro eo quod ad bonum alios incitavit, statim recepisse gaudeat retributio- nis vicem. Quapropter dum Principalis sublimitas talia agit, perspicuum est, ut a san£ta ecclesia prorogetur ei necessi- tudo mercedis, cur eumdem ecclesia studeat exornare ope- ribus justis, quatenus et ille ad bene agendum promtior ma- gis magisque efficiatur, et subditorum animus gratuita in- vitatione amplius roboretur. J - t !:.-.■ r
* Ac proinde quia religiosus ac gloriosissimus princeps nosterEgica rex , zelo zelans pro Domino Deo exercituum, 3. Reg. 19. v. 10, inimicos veras Fidei, qui diversa aciione maluerunt catholi- cae credulitatis statum evertere, et jurisjurandi profanatio- nem , dum cceremoniarum suarum ritus contra suam polli- citationem a maluerunt servare , visi sunt incurrisse , ita re- £to judicii tramite digna cernitur ultione percutere, quate- nus et injuriam crucis Christi vindicaret, et statum totius san<5be ecclesiae conservaret, atque genti ac patrias suae de- fensionis munimina necessaria provideret; ideo nos pro tot et tantis beneficiis, quibus tam sanclrae ecclesiae, quam gen- ti ac patriaj suae prorogare intendit, cupientes in aliquo eidem principi retributionem rependere , per hujus defini- tionis nostraj sanclionem depromimus, et per individuae Tri.- nitatis inviolabile sacramentum cunclos tam nunc consisten- tes, quam futuris temporibus cujuslibet ordinis vel gene- ris homines succedentes , convenimus et contestamur , ut si quandoque contigerit, quod gloriosa domina Cixilo regi- na*, diutinis et felicioribus serenissimi nostri principis Egi-
ca-
* Leg. 17. Prol. For.Jud. a Tempore Reccesvinthi; vide Leg. 16. tit. 3. lib. U. For. Jud. b Non videtur decretum conc. Cssataugust, mi supra cap.; 17, firmum sortitum fuisse effectum. '• • • •'
a22 COLLECTIO MAXIMA
cani annls transa&is . religiose. existat in yiduitate superstes, atque ex eo habuerit dulcissimas proles, nulla mordacitate invidiae pulsi, nullo odii stimulo acti, nullo diabolicae frau- dis instinctu permoti contra eos quisquam conetur assurge- re, nullus citra evidentium culparum indicium, per quas- cumque subtilissimas indagationes nocibilitatis adversus eos perquirat occasiones, nullis eorum vita cujuslibet instantia obteratur injustissimis taediis,,nullis maceretur inediis, niillus quoque filiis ac filiabus eorum contra eorum voluntatem religionis habitum imponat, autexilii ergastulis mancipan- dos statuat, neque flagellorum verberibus crutiet, per quod et dignitate priventur, et extra debitum justitias ordinem rerum suarum eis ambitio auferatur, sed quietis ac tran- quillitatis ope fulciti, tam quod eis de parentali facultate debita successio dederit, quam etiam quod per auctorita- tum oracula idem clementissimus dominus noster illis con- ferre maluerit, vel quae ab illis juste conquisita extiterint, imperturbato jure possideant, et de rebus ipsis judicare quod voluerint, incunctatam licentiam habeant. Necessarium enim unicuique debet videri, ut sacerdotalibus prasmuniantur o- raculis, et eorum edictis reddantur per omnia liberales. Quod si quandoque extiterint destituti, secundum canonici vigo- ji .:• 7\ -i rem edicti, sacerdotum manebunt defensionibus contuendi;
r Si quis igitun hoc pietatis edictum violandum delegerit, infirmandum crediderit, aut quoquo pacto temerare inten- derit, sit perpetui anathematis ultione damnatus , a pagi- na coelesti abrasus , atque cum diabolo ejusque sociis acrioribus suppliciis alligatus. eiiiHYi {dvn-.Ji. . j..: .... ..:. .rn:.1.' <<- . - !•
CAP. XXIX. Ex Concilio Cojacensi anno i o s o. cap. 13.
>',... \> ?aiijil ivi , De jure Regis.
- • .»
- , JLertio decimo titulo mandamus , ut omnes majores , et contendant. minores. veritatem et justitiam regis non 1 contemnant *'^
ised sicut in diebus domini Adelphonsi regis, fideles et refri persistant, et talem veritatem faciant regi, quale illi fecerunt in diebus suis. Castellani autem in Castella talem
- j ve-
a Hoc cst: Inh.Trearu legibus, contentis in Charta Popuiationis, sive in Codice Forurum , quem Alphonsus Legionis V. illis tiadidit.
CONCILIORUM HISPANLE. 223
veritatem a faciant regi, qualem fecerunt San&io Duci. Rex vero talem yeritatem faciat eis, qualem fecit prasfatus Co- mes Sandtius. Et confirmo totos illos foros cunclis habitan- tibus Legione , quos dedit illis rex dominus Adelphonsus, pater San&iae reginae uxoris meae*. Qui igitur hanc nostram constitutionem fregerit, rex , comes , vke-comes, majori- nus c, sago d, tam ecclesiasticus quam saxularis ordo, sit excommunicatus, et a corisortio san&orum segregatus , et perpetua damnatione cum diabolo et angelis ejus damna- tus , et dignitate sua temporali sit privatus.
* •< 1 • 1 •» • "•»• •
*.'.„• 1
CAP. XXX. Ex Concilio Palentino anno 1129. cap. i^.
Regi omnes sine dolo , et praVo ingenio , seu consilio fideliter obediant. Quod qui non fecerit, excommunicetur.
TIT. III
JDE ADPRECATIONIBUS PRO REGEyAC £>E PERACTIS Et
GRATIIS.
■ CAP. I. .
Hisjpaniarum Patres Deo gratias agunt, atque etiam ? Amalarico regi
In Concilio Toletano U. anno 527. %n Epilogo.
]^u*ic ergo in nomine Domini finitis his, 1 quae in colla- tione venerunt, gratias agimus omnipotenti Deo, deinde domino nostro glorioso Amalarico e regi, divinam clemen- tiam postulantes, ut innumeris annis regni ejus ea quae ad cultum 2 fidei proveniunt, peragendi nobi? licentiam pr«j stet. Amen.
_ a Leges et privilegia confirmer. f Id est, Ferdinandi I. c Officium judicis in vicis institutum. Leg. 13. tit. 9. P. 3. quod quidem desiit jam tempore Joannis I. d Mi- nistri ad obvia regis mandata exequenda. e Licet esset religione Arianus} quia nempe publicum catholic* religionis cultum non prohibuit.
1 Al. quse in con- sultationem.
3 Al. fldeipertine- bunt.
CAP.
224 COLLECTIO MAXIMA-0
CAP. II. V
« Al. Corroboret er- go Christi gratia.... gentesque gothorum.
3 AI. sutnmi Dei.
4 AI. qui in sarculo.
JBspaniarum Patres gratias Deo agunt, et Sisenando regi% quod sua yrasertim ofera coactum sit concilium
'. Toletanum IV. anno 633. //2 Epilogo.'": \
Gloria autem et honor oranipotenti Deo nostro , in cu- jus nomine congregati sumus. Post haec salus, et pax, et diu- 1 ^/.dominonostro. turnitas piissimo et amatori Christi 1 domino Sisenando regi, cujus devotio nos ad hoc decretum salutiferum con- vocavit. 2 Corroboret Christi gloria regnum illius, gentisque gothorum in fide catholica, annis et meritis protegat illum usque ad ultimam sene&utem 3 summa Dei gratia , et post prxsentis regni gloriam ad sternum regnum transeat, ut sine fine regnet, 4 qui intra saeculum feliciter imperat, ipso prae- stante, qui est rex regum et dominus dominantium, cum Patre , et Spiritu Sanclo , in saecula saeculorum. Amen. Q«<* sequuntur , in caj>. 8. de Confirmat. et acce£t. concil.
Sáenz de Aguirre: Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, 1784 (Google data) CAP. XXIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/ConciliorumHispaniae/499eb00e-3271-48de-9079-50e0f9830244/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success