Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. V. , S. 96
Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. V. , S. 96

CAP. V.
1 Decursis itaque omnibus, quae libelli series compre- hendit , et a quibus commonitorii forma non discrepat, sufficienter , ut opinor , ostendimus , quid dc his , quae ad nos fraternitas tua retulit, censeamus; et quam non sit fe- rendum, si tam pnofanis erroribus etiam quorumdam sacer- dotum corda consentiunt, vel ut mitius dixerim , non re- sistunt. Qua conscientia honorem sibi2 debitum vendicant, qui pro animabus sibi creditis non laborant? Bestiae irruunt, et ovium 3 se<5ba non claudunt: fures insidiantur , et excu- bias non pratendunt. Morbi crebrescunt, et remedia nulla prospiciunt; quum autem etiam illud addunt, ut his,qui sollicitius agunt, consentire detrectent , et impietates olim toto orbe damnatas 4 subscriptionibus suis se anathema- tizare dissimulent; quid de se intelligi volunt, nisi quod de numero fratrum non sunt, sed de parte hostium?
Sáenz de Aguirre: Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, 1784 (Google data) CAP. V. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/ConciliorumHispaniae/64f4b535-e37e-4e35-93b4-09c53091c572/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success