Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. III. , S. 464
Current repository:
Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. III. , S. 464


CAP. III.
De his, qui ad ecclesiam confugium faciunt; ut nullus eos inde intra triginta passus extrahat, sub excommuni- cationis, et regiae severitatis poena.
■
Pro his , qui quolibet metu , vel terrore ecclesiam appe- tunt, consentiente 1 pariter et jubente gloriosissimo domi- no nostro Ervigio rege, hoc sanclum concilium * defini- vit, ut nullus audeat confugientes ad ecclesiam vel residen- tes 2 inde abstrahere, aut quodcumque nocibilitatis , vel damni, seu spolii a residentibus in loco sandbo inferre; sed esse potius his ipsis, qui ecclesiam petunt, per omnia li- citum , in triginta passibus ab ecclesiae januis progredi, in quibus 3 triginta passibus uniuscujusque ecclcsiae in toto circuitu * reverentia defendetur; sic tamen ut hi, qui ad eam confugiunt, in extraneis vel longe separatis ab eccle- sia domibus nullo s modo obcelentur. Sed in hoc triginta passuum numero, absque * domorum extranearum 6 recepta- cttljs, progrediendi aditum obtinebunt, qualiter et requisi- tae naturae usum debitis expleant locis, et nullo teneantur eventu necessitudinis, qui Dominicis se defendendos com- miserint claustris. Si quis autem hoc decretum violare ten- taverit, et ecclesiasticae excommunicationi subjaceat, et se- veritatis regise feriatur sententia c. Ipsos tamen , qui ad ecclesiam 7 refugium fecerint, juxta priscorum canonum in- stituta , 8 hi qui eos competunt, sacramenta reddiderint, et sacerdos ecelesia? ipsius ab ecclesiae foribus non abstraxerit, aut fuga talium , 9 si venerit, sacerdoti quaerenda est, aut damnorum sententia secundutn electionem principis hu- jusmodi sacerdotibus irroganda.
a Vtxdx. h Hos ett: non in domorum extranearum receptaculis. c Sequentis de-
creti bxc vh.letur esse sententia: Si is , cujus interest, confugientes ad ecclesiam a sacerdote ipsius ecclesia; repetierit, ct juramentum pratstiterit de publica mortis pcena non afficiendis, ipsos nihilominus sacerdos tradere noluerit;si sacerdote fa- men de eorum custodia non curante , ab ecclesia ilii aufugerint, fuga eidem sacer- doti tribuenda erit, et damna inde sequuta, ab ipso ex.regu sententia reparan- da erunt., Vide sis Leg. 16. tit. 4. lib. 6. For. Jud. Cod. Latini.
CAP.
CONCILIORUM KSPANLE. 449
Sáenz de Aguirre: Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, 1784 (Google data) CAP. III. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/ConciliorumHispaniae/745ec570-e7d3-40e2-b291-4b5f749c9b3b/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success