Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. III. , S. 60
Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. III. , S. 60


CAP. III.
N am de ordinationibus , quas pravae consuetudinis vi- tio Hispanienses episcopos celebrare cognoscimus , fuerat aliquid secundum majorum traditionem statuendum , nisi
1 Al. quamplurimas. perpenderemus , ne perturbationes 1 quamplurimis ecclesiis
moveremus. Quorum fachim ita reprehendimus , ut pro- pter numerum corrigendorum , ea quae quoquo modo fa&a sunt, in dubium non vocemus , sed Dei potius judicio di-
2 Al. Aiiquantos, mittamus. 2 Quantos enim ex his , qui post acceptam Bapti-
smi gratiam , in forensi exercitatione versati sunt, et obti- nendi pertinaciam d susceperunt , adscitos ad sacerdotium esse, comperimus , e quorum numero Ruffinus et Grego~ rius perhibentur ! Quantos ex aliqua militia , qui quum po-
3 Al. deest: severt. testatibus obedirent, 3 severa e necessario praecepta sunt exe-
quuti! Quantos ex curialibus , qui dum parent potestati- bus , quae sibi sunt imperata , / fecerunt! Quantos , qui voluptates , et editiones populo celebrarunt, ad honorem summi Sacerdotii pervenisse! quorum omnium neminem ne ad societatem quiderri ordinis clericorum oportuerat per- venire. Quae si singula discutienda mandemus, non modi-
cos
a Vide sis tit. de Metropolitit.
b Contra conc. Sardicen. can. 6. qui in obscuri notninis vicis vetuit episcopos constituere. c Can. 6.
d Susceperunt munus pertinaciter sollicitandi clientis triumphum. e Cruenta.
/ Editiones videlicet, sive spectacula , aut alia ejusmodi ludrica.
CONCILIORUM HISPANLE. 45
cos motus aut scandala Hispaniensibus Provinciis , quibus , mederi cupimus, de studio emendationis inducemus. Idcir- co remittenda potius haec putamus. Sed ne deinceps simi- lia committantur , diledtionis vestrae maturitas providere debebit , ut tantae usurpationi saltem nunc finis necessa- rius imponatur. Eo videlicet constituto , ut si qui post hxc adversus formas canonum vel ad ecclesiasticum ordinem, vel ad ipsum sacerdotium venire tentaverint , una cum creatoribus suis ipso , in quo inventi fuerint, ordine et bonore priventur.
Sáenz de Aguirre: Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, 1784 (Google data) CAP. III. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/ConciliorumHispaniae/74c20bf0-ef6b-4a72-b976-bb55bdf01d6c/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success