Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XXXIII. , S. 49
Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XXXIII. , S. 49




CAP. XXXIII.
Qualiter secundum priorum canonum instituta concilium Jiat; scilicet, Metropolita comprovinciales convocante , quorum si quis venire neglexerit, ad ipsius Metropolitae arbitrium
excommunicetur.
Decretum est de priscis canonibus , semel in anno fieri concilium ubi elegerit Metropolitanus episcopus, atque in ea sancla regula manet ordinatum , ut comprovinciales epi- scopi, dum a suo Metropolitano fuerint admoniti, prae- sentes esse debeant ad locum temporis debiti, quae res non extra regiam agitur voluntatem. Sunt nonnulli, qui pro hoc admonitionem sui Metropolitani, et regiam jussionem accipiunt, et minime implent quae jubentur; hos priscorum canonum sententiae excommunicatos esse jubent usque ad tempus superventuri concilii; et quamvis excommunica- tionis damno feriantur, nihil tale in his impenditur quod debeant metuere. Placuit huic san&ae synodo, ut quisquis ille episcopus ad conciJium venire distulerit admonitus, iJJic excommunicationis agat tempus, ubi cum his qui prae- sentes fuerint, elegerit Metropolitanus. Cella vero et res ad eum pertinentes , quousque ille sub pcenitentia fuerit , inf stantia , et solicitudine regantur Metropolitani. Quia ideo est hoc eleclum , ut discat sub pcenitentia , quod implere noluit voluntate recta. Dum ergo ad suam redierit cellam, rem in statu inveniat, quae ecclesiae suae est debita. Eurn^ -' dem vide in caj).?. de Vocand. ad concil.
CAP. XXXIV. • Ex eodem can. 8. •
Quid ordinatum maneat de efiscopis, qui inter se de faro* chiis intentionem habent; ut illis adjudicentur, qui eas per triginta annos possederint; sin autem , a Metropolita -t ocularis inspedio decernatur.
i Omnibus pene cognitum manet quomodo divina gra- x ai. Omnibus be-
tia , quae cor serenissimi atque clementissimi Domini no- ne* stri et Principis Reccesvinthi Regis in manu tenet, et ubi
E vult,
S4 •■' COLLECTIO MAXIMA;
vult, illud vertit, suggerente san&a; memoriae sanctissimo viro a Orontio Episcopo , animum ejus ad pietatem mo- verit, ut terminos hujus provinciac Lusitanis cum suis epi- scopis eorumque parochiis , juxta priorum canonum senten- tias, ad nomen provineias et b Metropolitanam hanc sedem reduceret, et restauraret. His ergo juxta eamdem regulam, decreto synodico, judicii formula , et suae clementia: con- firmatione ad hanc Metropolim feductis; dum miserante domino , Principis jussu , in unum ad sanchim convenisse- mus concilium, unus de his Selva nomine , sandtae Igedi- tanae.c Ecclesise Episcopus interpellavit san&am synodum; eo quod Justus Salmanticensis Ecclesiae Episcopus debitam illi teneret dioecesim d , hoc enim etiam adjiciens , ut de eo , id unde ad Galkeciae Metropolim dicecesis sux fue- rat possessum, ille reciperet, quamvis longa post tempo- ra , quae parochiae sux fuerant debita. 1 Sed quia antiquorum canonum sunt instituta, ut si una provincia quisquis episcopus de alterius dicecesi partem ali- quam per triginta annos possederit, quietus teneat, justum perspeximus, ut quia nec ille triginta annos adhuc habet, quo ad hujus provincix Metropolim reductus est; et ille <juod perlongo tempore non possedit, et triginta adhuc non sunt in hoc illi impleti anni: sicut ille ad debitam dicecesem rediit, ita et hic qui pulsat e dicecesem sibi de- bitam, ordinante Metropolitano cum suis fratribus per suum -Sajonem/ recipiat; ita tamen , ut de praesentia Metropoli- tani inspe&ores dirigantur , qui per evidentia signa diceceses suas conspiciant, et unusquisque quod illi debitum est, ac- cipiat et habeat. Pacta vero , quae juxta canonicam regularri inter episcopos per pacificam deliberationem justissime fue- rint fa£ta , in omnibus placet esse servanda. Omriibus vero episcopis id instituitur esse servandum , ut parochiam suam bene custodiant, nec a quolibet fratre eam usurpari permit- tant. Quibus si tricennalis numerus per voluntatem aut ne- gligentiam occurrerit, nullo modo reddenda erit. Eumdem vide in cetf. 6. de Prcescript.
a Emeriten6i, qui per vicarium Guntisclum interfuit concilio Toletano VI. et prae« fuit Toletano VII. et VIII.
b Cujus dignitatem, Suevis invadentibus Lusitaniam , amiserant.
c Eidania, nunc vicus obscurus, cujus episcopalis sedes in Guardiam Regni Portugallias translata est.
d Parochiam , seu ecclesianh' - J i ■ ■ «.
e Petit. . -,
/ Justitiae executorem.
wi' CAP.
CONCILIORUM HISPANLE. 3 5
CAP. XXXV. Ex eodem can. 22.
Qualiter excommunicare oportet, qui canonis hujus non custodierit sententiam ; scilicet a Metropolita.
Quia juvante nas divina gratia , ea in hoc sanclo con- cilio peregimus, quaj ad re&itudinem ecclesiastici ordinis sunt debita, in aliquibus sententiis cavendi modum im- posuimus; aliqua tamen , quia singulari ordine non manent constri&a, per hujus sententix decretum instituimus , quod quisque episcoporum , vel presbyterorum , atque in infe- riori gradu constituti, debeant metuere. Quisquis hujus ca- nonicae reguls instituta servare distulerit, quamlibet a ma- jor esse videatur, mediocris vero , aut inferiori gradu cons- titutum se esse perspexerit, ut caussa permiserit, a Metro- politano episcopo , cum suis confinitimis qui supra notatum sententiarum ordinem custodierit, is , qui servare distule- rit , excommunicatum se evidentissime noverit. Eumdem vide in cap. ij. de Conjirmat. et accept. concil.
CAP. XXXVI. Ex concilio Toletano XI. anno6?$. can. 2.
In episcopis valde necessarium esse studium Sacrarum Lite- rarum ad erudiendum szibditos;1 nec debere Metropolitanum ^ dej,ere
a confinitimorum instru&ione cessare. Mttnpttitmum acon-
J pnittmorum instruffio-
_^ ne cessare. Cetera de-
\Juantum quis praxelsi culminis obtinet locum, tanto sunt' necesse est praecedat ceteros gratia meritorum; ut in eo quod prasidet singulis, singulariter ornetur eminentia sanctitatis, habens sempev a in ore gladium veritatis , et in opere effi- 3 •etmore■ cientiam Juminis; ut juxta Paulum potens sit exhortari Tit.i.v.9. in dottrina sana, et contradicentes revincere. Nos proinde "- nostri ordinis gradum , vel suscepti regiminis modum ma- gnopere cogitare debemus , ut qui officium praedicationis siiscepimus . nullis curis a divina leclione privemur. Nam quorumdam mentes pontificum ita 3 corporis otio a kctio- 3 4/. torporis. nis gratia secluduntur, ut quid doctrinae subditis exhibeat gregibus, non inveniat prseco mutus. tnsistendum ergo sem- per erit majoribus, ut quos sub regiminis sui cura tuentur, fa-
a Quamtumcumque illustris gradus videatur. E2 me
36 COLLECTIO MAXIMA
1 Ai. Sicut Metro- me verbi Dei perire non sinat. 1 Sic Metropolitanis in con- p°lltaills- finitimos ceterosque ecclesiasticis ordinibus deditos, sic
confinitimis in commisso sibi religiosorum numero vigilan-
2 Al. eruditionibus- dum est, qualiter nescientia talium divinae legis 2 tradi-
tionibus imbuatur; ita ut indesinenti solicitudine praelatus quisque subditos quaerens , aut profe&um eorum Lxta- bundus agnoscat , aut nescientiam sine arrogantia instruat. Placuit ergo de talibus , juxta instituta Toletani * conci- lii , hoc specialiter definire, ut aut ^sponte sumant in- tentionem necessariam perdiscendi , aut a majoribus ad lectionis exercitia cogantur inviti. Eumdem vide in cap. de Vitce efiscoj?. honest.
* Tolet. Vni. can.8. Vide sis cap. 15. de Ordinat. grad.
Ephes.q.v. 14.
* can. 13. d. 12.
3 Al. provincia: ci- ves.
4 Al. cujuscumque.
Sáenz de Aguirre: Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, 1784 (Google data) CAP. XXXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/ConciliorumHispaniae/9118063c-6a47-4b30-b512-5d953f1d741f/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success