Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. VI. , S. 73
Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. VI. , S. 73



CAP. VI.
Decretum judicii ab unhersis , ut deposito Sisberto, Felix de Hispalensi in Toletanam, Faustinus de Bracharensi in Hi- spalensem, Felix de Portucalensi in Bracharensem ecclesiam transferatur.
Actuum Apostolorum probata satis, & veneranda narrat A&- »• 18. historia, quod Juda crimine proditionis damnato , nequa- quam Spiritus san&us super reliquos undecim illapsu cceli- co est dirFusus , quoadusque Mathias ab omnibus est prae- ele&us in loco ejusdem Apostolus; inde scilicet, quia un- denarius numerus transgressionem a significat mandatorum. Et quia Sisbertus Toletanae sedis episcopus, suo facinore denotatus, nostro ex corpore constat abscissus , ob id sum- mopere numerositatem nostram convenit studcre , ut in lo- co ejus alio subrogato, perfedtioni debitae corpus nostrum reddatur, sicut per Mathiam perfe£his numerus noscitur fuisse completus; et quia iidem legationem superni numinis fun- gentes Apostoli sunt protestati, dicentes: Christi bonus odor 2. Corintb. 3. sumus Deo m his qui salvi jiunt, et in his qui pereunt; aliis quidem odor mortis in mortem , aliis autem odor vitce in vi- tam. Illis videlicet odor vitae in vitam , qui prxceptis eorum exhibere patientiam curaverunt, illis vero odor mortis in mortem , qui eorum nihilominus monita contemserunt.
Proinde quia praedictus Sisbertus , Toletanae sedis epi- scopus, eorum * salutaribus monitis nequaquam maluit ex hu- militate dependere obsequelam,quo ecclesiam Dei ordine de- bito regeret, humilitate c instrueret, et exemplis salutaribus ad regna siderea provocaret, sed bicipiti se percellens mu- crone , superbiae videlicet atque perjurii, gloriosum domi- num nostrum Egicanem Regem non solum Regno voluit privare, sed et mortis impensione d perimere; ideo non con- gruit, nos prius concilium inchoare , nisi illo prius canoni-
H ca
a Allegorica interpretatio, tunc temporis usitata.
b Aliorum episcoporum.
e Obedire, imitari. d Iilatione.
5 8 COLLECTIO MAXIMA
ca ac legali censura multato , in loco ejus alius fuerit subroga- tus, Toletance sedis cathedram retenturus. Iccirco nobis omni- bus in unum colleclis, idem Sisbertus episcopus nostro coe- tui praesentatus , atque infidelitatis suae machinationem pa- tuli oris est affatu professus. Unde nos per hujus decreti no- stri formulam, saepediclum Sisbertum secundum ediclum pri- scum synodicae sanctionis ac decretum detalibus promulgatae legis a, ab episcopali ordine et honore dejicimus, a perce- ptione corporis et sanguinis Christi excommunicatum, in cxi- lio perpetuo manere censemus , in fine tantum communio- nem per omnia percepturum , excepto , si eum principalis * pietas cum sacerdotali c conniventia delegerit absolvendum.
Igitur quoniam, favente Domino , concilium est quo ci- tius inchoandum d , secundum praeele&ionem atque aufto- ritatem totiens difti nostri Domini, per quam in praeteritis jussit', venerabilem fratrem nostrum Felicem/Hispalensis sedis episcopum , de praedi&a sede Toletana jure debito cu- ram ferre, nostro eum in postmodum reservans ibidem de- creto firmandum, ob id nos cum consensu cleri ac populi ad saepediclam Toletanam sedem pertinentis , praedictum vene- rabilem fratrem nostrum Felicem episcopum de Hispalen- si sede, quam usque ha&enus rexit, in Toletanam sedem ca- nonice transducimus, et in eadem Hispalensi cathedra fra- trem nostrum Faustinum Bracharensis sedis episcopum, nec non et Felicem Portucalensis ecclesiae antistitem, in praefa- ta Bracharensi sede similiter pontifices subrogamuss, ac per- petua san&ione unumquemque eorum in privatis sedibus confirmamus , quatenus uterque easdem , quas suscipiunt ecclesias, pia praedicatione instruant, moribus san£tis exornent, ac beatae vitae exemplis sedificent, ut unanimitate mirabili in unum colle£ti, unum corpus effecti, eis nobiscum in sy- nodali conventu pariter residentibus , illapsum sancli Spi- ritus, ut duodecim Apostoli, mereamur; quo ejus igne suc- censi, et do&rina imbuti, quae ad disciplinam ecclesiasticam pertinent, et ad compescendos pravorum hominum mores
aequis-
a Vide tit. de Obedient. et fidelit. Reg. prtest. b Principis vide cap. 3. de Absolut. c Consentientibus episcopis.
d Hoc quippe decretum de Sisberto, licet numero duodecimum in colleftionibus recenseatur, ante inchoatum tamen concilium stabilitum esse constat. e Egica scilicet in aliquo peculiari decreto.
/ Qui idem fortassis est Felix Archipresbyter, qui Conc. Tolet. XIII. subscribit. Vi- de sis cap. 30- de Subscript.
g Non enim ita prohibitx sunt episcoporum translationes , ut non possent ob evi- dens ecclesix bonum fieri, uti Martinus et Frudluosus ad sedem Bracharensem de Dumiensi translati sunt.
CONCILIORUM HISPANLE. 59
aequissime promulgemus , et laudes Altissimo devotis menti- bus praecinamus. Quod videlicet collegii nostri decretum gestis synodalibus a nobis in concilio forte definiendis, so- ciandum decernimus a) et locum illic debitum , ut obtineat, definimus. Partem vide in caj>. 2j. d« Qbedient. Jidelit. et obseq. Reg. defer.
Sáenz de Aguirre: Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, 1784 (Google data) CAP. VI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/ConciliorumHispaniae/987f11af-2463-4ba0-9cf5-11fb6b99e2ab/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success