Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XVII. , S. 223
Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XVII. , S. 223

CAP. XVII.
Quantum cum Dei juvamine ratio competit, ut re&itu- dinis regula ponatur in ecclesiastico ordine , tantum necessa- rium est, ea excogitare et ordinare, quae clementissimo domi- no nostro Reccesvintho regi, fideliumque suorum genti, aut patriae debeant prosperitatem afferre. Ob hoc ergo insti- tuit hoc sanctum concilium, ut quandocumque eum caus- sa ingredi fecerit contra suos hostes, unusquisque nostrum in ecclesia sua hunc teneat ordinem , ita ut omnibus die- bus per bonam dispositionem sacrificium Omrtipotenti Deo pro ejus suorumque fidelium , atque exercitus sui salute orferatur, et divina? virtutis auxilium impetretur, ut salus cun&is a Domino tribuatur , ut yidoria ilJi ab Omnipotenti Deo concedatur. Tamdiu hic ordo tenendus # est, quamdiu cum divino juvamine ad suam redeat se- dem. Quisquis hujus institutionis modum implere distulerit, sciat, se a suo Metropolitano esse excommunicatum. Eum- dem vide in cap. 29. de MetropoL ■ t .
Sáenz de Aguirre: Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, 1784 (Google data) CAP. XVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/ConciliorumHispaniae/9cbfb754-97bf-494a-87c8-723db60232a8/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success