Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XVIII. , S. 559
Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XVIII. , S. 559


CAP. XVIII.
De responsis partis nostra, quibus praefata sextae synodi a£ta acceptata sunt, et ad omnis Hispaniae cleri ac populi notitiam , conciliis provincialibus coa&is, transmissa sunt. ; .
Placuit proinde illo tunc tempore apologeticae defen- sionis nostrae responsis a satisfacientes Romano Pontifici, ea ipsa gesta firmare, nostraeque fidei sensum purissima ver- borum enodatione depromere. Et quia illic de bac gemina voluntate et operatione Jesu Christi Filii Dei copiose et dilucide insigniuntur .quae ver£ sunt, quae jam utique Ro- manis partibus per legatos Hispaniae destinata sunt, nunc nobis id operis restat, ut juxta canonum speciale decre- tum *, quo concilium generale pro Fidei caussis aggrega- ri praecipitur, utraque operum gesta et synodicq diriman- tur examine, et discreta conciliorum fulciantur au&orita- te, quo juxta editbum praememorati principis c gloriosi, adunato per singulas quasque provincias regni ejus conci- liorum conventu , synodica iterum examinatione deco&a, vel communi omnium conciliorum judicio comprobata, per singula Hispaniae provinciarum concilia praememorata synodi. gesta, seu etiam eadem partis nostrae responsa, omnium notionem attingant , salubri etiam divulgatione in agnitionem plebium transeant.
CAP. XIX. L Ex eodem , canone 5.
JDe iterata discussione, et acceptatione framemorati concilii.
Communi proinde jam omnium judicio placet, ut quia generaliter in unum omnes Hispaniae praesules aggregari
nbn
a Extant in cap.i i. de summa Trinit. et cap. 14. de Incarnat. Verhi D»i. b Tolet.lV. can. j.Vide sis de Tempore celebr. cencil. cap. 4. c Ervigii, memuiati cap. 34. de Exord. tt epil. concil.' .. . u
544 •7 COLLECTIO UAXIMA ;■: >
non quivimus , saltem discretis provinciis concilia celebre- mus , quo praedi&a synodi gesta, vel nostrae partis respon- sa et digno probitatis demum decoquantur judicio •, et sy- nodico laudabili illultjejitur stilo K Ideo nos primum omnes Carthaginis provinciae pontifices pari animorum judicio prae- di&a gesta cum.antiquis conciliis confcrentes , assistentibus quoque nobis vicariis reverendissimorum sublimiumque primarum c sedium episcoporum , id est , Tarraconensis provinciae Cypriani, Narbonensis Sunifredi , Emeritensis Stephani , Bracharensis Juliani , Hispalensis Floresindi, iterato ea ipsa gesta. probavimus , decretis quidem ilHs synodalibus, et praecipuis in omnibus consona , et N;ce- nae quidem , Constantinopolitanae , vel Ephesinae Fidei con- cofdantia. Chalcedonensis vero tam esse unita , utpote ipsis verbis edita vel libata; quippe quibus sumta videtur pe- ne omnis ipsius stili praecurrentis materia.
O C AP. XX. Ex eodem , canone 6.
De framemorati concilii honore collato.
Et ideo supradi&i a&a concilii in tantum a nobis ve- neranda sunt, et recipienda constabunt, in quantum a prae- niissis conciliis non discedunt, immo in quantum cum illis concordare videntur. Habebunt ergo sui ordinis Jocum, quae sublimationis habent et meritum d. Unde his conci- liis ea ipsa subne&enda decernimus, quorum et auctorita- te fulta probamus; - < r w ,
Sáenz de Aguirre: Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, 1784 (Google data) CAP. XVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/ConciliorumHispaniae/ac79891a-8549-49a7-8a7e-9b5fa2e201a6/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success