Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XXIX. , S. 601
CAP. XXIX.
Congregatis nobis omnibus provincise Lusitaniae episco- pis in nomine Domini, residentibus in Hierusalem * eccle- sia c, quae in Emeritensi urbe ( quae caput * hujus provin- ciae noscitur esse , et sub principali e nomine manet dedi- cata) juxta ordinem priorum canonum nostrorum cum Dei juvamine coeptum est initium. Primum, ut mos est, debitas laudes persolvimus omnipotenti Deo, cujus mu- nere adunati sumus et dono : deinde serenissimo atque cle- mentissimo principi nostro et domino gratiarum a&iones impendimus regi Reccesvintho , optantes Divinam mise- ricordiam , ut qui ei tribuit regni potestatem , concedat et vitae felicitatem cum pacis quiete; sicque eum de suis ho- stibus reddat vi&orem , ut suorum inimicorum colla di- tioni ejus subdat, gratia faVente, quatenus et praesentem vitam quietus possideat per tempora longa , et post mul- ta annorum curricula beatitudinis gaudia obtineat per sae- cula numquam finienda. Et quoniam de saecularibus sancla illi manet cura , et ecclesiastica per Divinam gratiam re£te disponit mente intenta /, sit illi opitulatrix ineffabilis omnipotentis Dei gratia , quae 'se quserentibus manet pro- pinqua. Partem vide in cap. 8. de Aprecat. fro rege.
a Provincialis , quam authenticam habuisse Alexandrum P. refert Innocent. III. in Epist. ad Petr. Compostell. ex lib. 2. epist. 133. b Eadem de caussa,qua eccles. Hi- spal. Vide sis supra cap. at. e Sub titulo S. Marise , uti refert Paulus Diac. in Vit. PP. Emerit. cap. 8. d Metropolis civilis et ecclesiastica ptovincise Lusitanx.
c Videtur ereclam esse regia munificemia. / Omni studio.
Eeee
CAP.
586 COLLECTIO MAXIMA
Sáenz de Aguirre: Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, 1784 (Google data) CAP. XXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/ConciliorumHispaniae/d85410e7-ac6b-4543-92e4-997af1fd3867/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success