Monumenta Corbeiensia, Nr. 155, S. 279
Reverendo patri suo A(nselmo) pauperis civitatis et modici 1149 cleri Haveleberch venerabili episcopo frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, se ipsum.
Arguitis nostram, ut vos estimatis, negligentiam verbis qui- dem de intimo karitatis sacrario depromptis, eo quod vos tanto temporis emenso spacio nec viderimus nec salutaverimus, pre- aertim cum nobis non desit legatorum copia. Set absit a nobis, pater karissime, illa lethea oblivio, illa non puerilis set stultis- sima negligentia, quae ab animo nostro avellat vestri cum in- tima dilectione memoriam. Scriptum est: Ubi est thesaurus 1. 1149 Febr. 13. 2. v. epp. 121 et 122 supra p. 195.196.
264 WIBALDI EPISTOLA 159.
1149 tuus, ibi est et cor tuum\ Vos utique et paucissimi de perfe- ctorum numero, quos divinae largitatis bonitas nobis absque ulla meritorum prerogativa, absque ulla similitudinis coherentia dedit amicos, estis thesaurus noster, de quo semper haurimus et non minuitur, de quo fures nihil possunt excerpere, quem rubigo et tinea non possunt corrumpere. Credite nobis, episcope, si totum mundum haberemus, et vos ac vestri similes, qui paucissimi esse possunt, amicos non haberemus, pauperes essemus. Vestri ergo semper memores et per incrementa fortius in amorem ac- censi, expectavimus temporis oportunitatem, quando desiderata. iam diu presentia vestra perfrui possemus et longo colloquio effundere fluctus animae nostrae, quibus cottidie turbamur et movemur sicut ebrius5. Siquidem, pater amantissime, habeba- mus prius uxorem et lippam et infoecundam et preterea ma- cram*; haec vero posterior', cuius matrimonio copulati sumus, pinguior quidem est, set non minus lippa et sterilis quam altera, et preterea contumacior, nova quaerens et sua quiete dolens.
Utinam, bone Iesu, mihi dares illam Abacuc prophetae trans- lationem, ut, cum venerit Anselmus episcopus Romam ad illum nostrum cancellarium, tam bene nostri memorem, possemus utrisque animae nostrae archana patefacere et eorum consilio et consolatione solidari; nam utrobique divisi, lupum tenemus 1148 per aures5. Miseramus Romam pro intimanda domno papae NoT' Fuldensi electione*, cui ex ipsius mandato interfueramus. Re- Dec.so liquit nuncius noster7 3 Kal. Ianuarii domnum papam sanum et incolumem apud Viterbum, et nostrum cancellarium G(uidonem) plenum iocunditatis et bonae spei. Qui nobis affectum, quem in nostra parvitate concepit et quem in litteris vestris tociens cum desiderio prodit, epistola prolixiore scripta manifestavit; quem nos tantum diligimus, quantum possumus et intelligimus, non quia nos adiuvat, set quia nos diligit, non quia potens est, set
1. Matth. 6, 21. 2. Ps. 106, 27. 3. abbatiam Stabulensem. 4. abba- tia Corbeiensis. 5. Cf. Terent. Phorm. III 2, 21, Sueton. Tiber. e. 25. 6. 1148 Nov. V. ep. 138 supra p. 215. 7. Ludovicus. V. ep. 160 infra p. 266.
WIBALDI EPISTOLA 159. 265
quia bonus. Domnus quoque papa sua humanitate et cle- 1149 mentia nos fe,cit veraciter suos, ita ut karitas foras miserit ti- morem. Quem ex nostro nomine intime salutabitis, immensas ei gratias pro universis beneficiis nostrae parvitati collatis refe- rentes. Dicite nostro communi amico cancellario, quod, si nunquam de caetero Romanam aecclesiam et Urbem videremus, si remotissimam heremum habitaremus, sui tamen quodam sin- gulari modo essemus, et ea, quae nobis per litteras suas man- davit, usque ad calcem diligenter observabimus.
Misimus ad pedes pietatis vestrae abbatem Herseveldensem1. Qui quoniam vim patitur, respondete vos pro illo, quia nescit, quid dicat inimicis suis; tanta est hominum temeritas et vesania. Summa peticionis nostrae pro eodem abbate haec est, ut ei offi- cium suum apud domnum papam recuperetis — quod, si vultis, et potestis — deinde, ut apud domnum Bremensem*, quod vobis facile est, obtineatis, ut eum in abbatia sua restituat et causam suam canonico fine terminet. Quicquid huic feceritis, mihi fe- ceritis. Videte, quam immemores vestri simus. Non est dictum: fuerimus, quod de preterito et futuro dicitur; set: simm, quod est de presenti, hoc est de aeternitate.
Meditati fueramus questionem de creatione angelorum non ignobilem; quam eruditioni vestrae scribere statueramus, ut re- spondendi necessitate studium vestrum excitaremus. Idemtidem inquisitionem vestram sive ratiocinationes et argumenta de illa vestra positiva iusticia poscere a vobis volebamus, ut nos quoque vel conferendo vel opponendo vel consentiendo vigilaremus.
Utinam liceat nobis, vos ab Urbe revertentes ulnis verae caritatis amplexatum deosculari, ac de statu sacrosanctae matris nostrae Romanae ecclesiae nec non de regni nostri habitudine et de tocius mundi qualitate secretius vobiscum ac diutius con- ferre. Fere enim solus estis aut inter paucissimos unus, qui de his aliquam meditandi viam ingredi et ambulare noveritis.
1. Adonem abbatem Harsefeldensem sive Roscnfeldensem (dioec. Bre- mensis). Cf. ep. 161 infra. 2. Hartwicum archiepiscopum.
266 WIBALDI EPISTOLAE 160. 161.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 155, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/00396966-669d-4ec3-8eff-1402fe789bf6/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success