Monumenta Corbeiensia, Nr. 319, S. 478
(M. 308.)
1151 Reverendis in Christo fratribus Cladebacensis aecclesiae
monachis frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia
catholica, benedictionem et vitam usque in seculum.
Duplex nos ratio ad vestrae dilectionis et caritatis affectum
provocat, videlicet quod unius ordinis habitus et religionis no-
1. Leodiensis, Heinrici. 2. Huy, inter Leodium et Namucum. 3. Matth. 5, 9.
WIBALDI EPISTOLA 332. 463
mine fruimur et unius eiusclemque patroni intercessione gloria- H5t mur, videlicet beati Viti martyris; cuius nos, quamvis indigni Deo tamen sic ordinante, vicarii existimus, cuius ut patrocinio sublevemur et fidem congrua devotione sectemur, confidentissime expectamus. Quapropter, fratres karissimi, omnem nostri affectus karitatem vestrae fraternitati exponimus et, ut de nostri consilii et auxilii adiutorio omnimodis confidatis, prompta animi volun- tate offerimus, scituri, quod in cunctis, quibus secundum Deum poterimus, oportunitati vestrae" pro nostra facultate assistemus. De eo autem verbo, quo tam nos quam omnes catholicae aeccle- siae filios interpellastis, gementes et supplices respondemus: quod filii matris nostrae pugnant adversum nos. Et mirum atque mi- rabile esse potest toti mundo, cui vel quibus ministeriales vestri respdndere habeant, si vobis, quibus ministrare servire et ob- temperare debent, non respondent; cum totum, quod sunt vel esse possunt, vestrum sit, et tam in eorum personas quam sub- stantias potestas tam legibus quam canonibus vobis et monasterio vestro attributa sit. Si de causa capitalib et peremptoria vel de possessionis titulo ageretur, advocatis utique secularibus tanquam in causa seculari opus haberetis; verum cum de iniuria, de damno illato agitur, non solum hii, qui iure proprietario vestro mon- asterio pertinent, set etiam omne hominum genus, ut nostrae quidem parvitatis fert sententia, respondere et satisfacere vobis iuxta legum tramitem non posset contradicere. In qua presum- tione vestrorum ministerialium dilecti confratris et coabbatis nostri culpanda est, ut pace ipsius dicamus, vigilantia, qui non ascendit ex adverso nec opponit murum pro domo Israel1, set permittit, ut vulgo dicitur, scabella in scamna ascendere. Otio enim vacant, et ideo vociferantur*; et volunt matrem et dominam suam pedibus in luto conculcare; et cum de rebus aecclesiae alantur, inpinguati, incrassati, dilatati recalcitrant. De cetero de nostris orationibus et intimo servitio plurimum tam in hac quam in omni causa confidere debetis.
a. vestrae addidi. b. capitnli c.
1. Ezech. 13, 5. 2. Exod. 5, 8.
464 WIBALDI EPISTOLAK 333. 334.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 319, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/0a94582f-f377-4fc5-b9aa-91a358476d88/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success