Monumenta Corbeiensia, Nr. 409, S. 580
1153 Karissimo patri et domino suo G(regorio) venerabili sanctae
Romanae aecclesiae cardinali diacono frater W(ibaldus) Dei gratia
id, quod est in aecclesia catholica, exiguas orationes et devotum
servitium.
Si vos cum salute et prosperitate vestra in Urbem et in vestra recepistis, nichil est, quod in gaudio desiderii nostri' possit accedere cumulatius. Licet enim illam animi vestri con- stantem industriam, licet mentis vestrae vivacitatem, quae ad declinanda pericula perspicax est et subtilis, non parva cogni- tione percepimus, tamen, quoniam humanae sortis fragilis extat conditio, semper in gravi sollicitudiue fuimus, ne aliquid vestrae excellentiae minus gratum accidisset. Proinde magnitudinem ve- stram attenta prece exoramus, ut nos et nostra domno papae, qui nos a longis retro temporibus et novit et diligere dignatus est, nec non domnis cardinalibus commendare non recusetis, et petitiones nostras desideratum effectum consequi adiuvetis; quo- niam, si velle vobis adiacet, perficere invenietis. Sic enim necessitates nostras sumus partiti: ut, quoniam vos Stabulense monasterium visitare non estis dedignatus, vos eiusdem aeccle-
a. devotum c. b. sequUur in cod. deo. c. vestri c.
WIBALDI EPISTOLAE 427. 428. 565
siae causas provehendas assumatis, et de benignitatis vestrae 1153 defensione filios vestros, qui in eodem monasterio Deo militant,"' letificetis, quod tanto fortius ad effectum perducere poteritis, quanto verius eiusdem loci miserias oculata fide perspexistis; vester autem collega, dominus videlicet noster Bernardus cardi- nalis, qui in Corbeiensi monasterio babitare aliquantisper voluit, negotia eiusdem cenobii promovenda recipere non recuset; hac tamen interposita ratione, ut, sicut unum in legatione vestra peragenda indissolubiliter fuistis, ita unum in oportunitate nostra adiuvanda maneatis.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 409, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/112696be-edb7-472a-afbf-85a16a03fb3d/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success