Monumenta Corbeiensia, Nr. 210, S. 350
Dei gratia Romanorum regi semper augusto Sixtus, Nicolaus
WIBALDI EPISTOLAE 215. 216. 335
et Guido consiliatores curiae sacri senatus et communis salutis 1149 rei publicae procuratores, pro posse in omnibus fidelia servitia et Romani imperii restaurationem.
Ut iam per plures litteras regiae significatum est maiestati, videntes, imperium Romanum temeraria usurpatione clericorum a suo vigore plurimum decidisse, ex quo Romanus populus mul- tum dedecoratus erat, ad orbem vestris pedibus subdendum Christi auxilio cum summo studio senatum relevavimus; qui, pacem in Urbe conservans et iusticiam faciens, bonos exaltando, malos autem delendo, ad adipiscendam imperii coronam, omni clericorum obstaculo remoto, vestrae dignitati ad Urbem venienti congrue viam preparet. Quod iam tam senatus quam nos Christi gratia viriliter fecimus. Nam Cencium Fraiapanem et filios Petri Leonis, quos cum papa et Siculo pro vestri minoratione imperii conspirasse cognovimus, ex Urbe deiecimus et eorum plurima bona depopulavimus, ita quod vobis resistere nullo modo quibunt. Nil ergo aliud restat, si placet vobis, nisi ut celeriter Urbi ap- propinquetis et populo vestro succurratis, quoniam, quicquid de- siderat Urbis cor imperiale, in ea obtinere procul dubio poterit. De cetero commendamus vobis hos nostros nuncios, vestros fideles; nam pro vestri amoris fidelitate illos ad vos misimus. Litteris quoque vestris precamur ut nos laetificare et honorare dignemini.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 210, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/1216e314-5c82-4962-bfa5-a909c2d603c1/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success