Monumenta Corbeiensia, Nr. 314, S. 472
Rogaveramus experientiam tuam per litteras nostras et man- data plus quam tercio, ut, quod iuris tui esse cognoscitur in prepositura de Lempurch, ad nostrae voluntatis ac peticionis nutum in spe fidelis retributionis ordinares, oportuno scilicet tempore, quando hoc fieri sacrae leges non prohiberent. Tu vero peticionem nostram non solum non exaudisti, verum etiam aecclesiae Coloniensis electum, necdum eidem vocationi consen- tientem, contra canonica instituta possessione sua nudasti. Si- quidem, cum adhuc detrectet onus ad ferendum suscipere et rem omnem distulerit usque ad presentiam et auctoritatem domni papae, amoveri a gradu inferiori non debuit, qui altiorem con- scendere formidavit. Et cum examinatio precedat consecratio- nem, removeri quidam a summi sacerdotii officio possunt, qui tamen alias aecclesiae ychonomias recte amministrare possunt. 1. Harc. 14, 52.
WIBALDI EPISTOLAE 327. 328. 457
Proinde prudentiam tuam attente monendo rogamus, ut factum 1151 tuum, quod canonice disciplinae regulam transgreditur, celeri ac discreta mutatione corrigas et, cum eadem prepositura rite, va- caverit, peticionem nostram exaudire non abnuas. Universa enim, quae a nobis habet, illibata ei usque ad consecrationem conser- vabimus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 314, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/2376bbf3-a768-41ed-8be6-4f64a0009a97/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success