Monumenta Corbeiensia, Nr. 51, S. 147
humilis provisor Fuldensis cenobii debitum fraternae dilectionis Sq>t' ct' et orationis.
Quanta benignitate dolori nostro condescendissetis, actus declarat. Cum enim primo causam nostram concepistis, litteris vestris nos consolari voluistis, quae tanto maiori remedio fue- runt, quo a tanto viro mitti potuerunt. Gratia itaque vestra, parturiens nobis magnam confidentiam, dat a vobis inquirendi consilii et auxilii singularem materiam, ut a religionis amatore
%. Testra c. b. rofoveri c. c. quicquic c. d. Rad' c.
9*
132 WIBALDI EPISTOLAE 54. 55.
1147 et disciplinae regularis doctore. En, quae mala per subditos !p' nobis succrescant, intelligitis et, quia detrimentum sit omni pro- posito nostro, scitis. Ad cuius rei sublevationem testimonio ve- stro domno apostolico dirigendo nobis sitis in consolationem, si ad terminum nostrae vocationis venire non possitis. Quomodo- cumque se res habeat, nos sequenti die post festum' omnium sanctorum1 exire, dilectio vestra sciat, quam nobis adesse ibi- dem, fidelis conventus noster diligentius nobiscum optat.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 51, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/245b79f5-0733-426b-8c94-ddbfd3595dcd/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success