Monumenta Corbeiensia, Nr. 176, S. 317
C(onradus) Dei gratia Romanorum rex W(ibaldo) Corbeiensi 1149 et Stabulensi abbati gratiam suam et omne bonum.
Certi sumus, quod, de numero fidelium nostrorum precipuus, inopinatum reditum nostrum summa cordis alacritate suscipias
a. parte c.
1. Heinricus. 2. V. Chronogr. Corbeiens. supra p. 55. 56. Cuius rela- tionem si cum hoc epistolae istius loco contuleris, Heinrici episcopi Min- densis et Wibaldi controversiam intelliges iam mense Febrnario a. 1147 orsam esse.
302 WIBALDI EPISTOLAE 181. 182.
1149 et prosperitati nostre tanquam specialis regni et noster amicus plurimuni congaudeas. Quod autem in adventu nostro aecclesia et regnum in reformatione pacis proficiat, orationibus sanctae aecclesiae et tam consilio quam auxilio fidelium regni obtinere desideramus. Industriae igitur tuae mandando committimus, qua- tinus omni occasione postposita ad curiam, quam in assumptione sanctae Mariae1 Frankenvort celebraturi sumus, venire non dif- feras; ubi tam de privatis quam publicis negociis nostris fami- liari tecum consilio convenire intendimus. Quae Corbeiensi aecclesiae pro tua dilectione in abbatiis, Caminata videlicet et Visebacho, contulimus, ad usus eius Deo annuente conservabimus; certi, quod Corbeienses pecuniam, quam iuramenti assertione promiserant, indubitanter nobis persolvant.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 176, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/472d74c6-652b-40e3-b872-242cf335796e/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success