Monumenta Corbeiensia, Nr. 401, S. 571
Preclaro et illustri comiti de Salmes H(enrico) frater W(ibal- 1153 dus) Dei gratia Stabulensis abbas, spiritu scientiae et pietatisc'A"g'' abundare.
Ex mandato domni regis et iussu domnorum cardinalium1 Stabulaus reversi, multiplicibus predis et rapinis, quas ministe- riales et servi vestri fecerant et castello vestro induxerant, ean- dem aecclesiam vexatam et perturbatam reperimus. Siquidem homines vestri preter alia mala maxima, quae enarrare longum est, in villa nostra Paletenmet" abstulerant nobis animalia cen- tum, oves centum viginti, porcos octo et capras tres; et in Be- ringerivalle8 animalia sedecim; et apud Erchenberti mansum boves viginti octo; et in alia villa proxima castello vestro boves optimos viginti quatuor; ea occasione: quod frater villici nostri de Lernau viginti tantum vitulos vestris abstulerat. Perpendat itaque prudentiae vestrae discretio, quam alienum fuerit ab omni nobilitate et aequitatis iure tantis malis nobilem aecclesiam afficere, pro eo tantum: quod villicus noster de Lernau quendam homi- nem vestrum, qui furto uxorem cuiusdam ex nostris cum aliis bonis suis abduxerat, deprehensum, iusticia cogente, oculis pri- vare attemptavit; cum hoc ipsum vestri ei concesserint, ut aucto- rem perpetrati sceleris insequeretur et, si posset, prout gesserat, ei retribueret. Nos quoque, cum super eadem re vos frequenter amice et suppliciter convenissemus, quippe cum iam vestri propter
a. swe Piletenniet '
1. v. ep. 417 supra p. 554. 2. Bergivalle, a Stabulaua inter occi- dentem et meridiem.
556 WTBALDI EPISTOLAE 419. 420.
1153 hoc eidem villico nostro panem nuptiis suis preparatum et boves c. Aug. Sept sex, ipsum panem subvehentes, violenter rapuissent, non solum nichil profecimus; verum, sicut sequentia demonstrant, vestros omnes, ut creditur, ad oppressionem nostram animastis. Neque enim putatur, eos tam grandia absque vestro iussu et inchoasse et perfecisse. Animadvertat ergo ingenuitatis vestrae honestas, si nos et fratres nostros, personam vestram super omnes prin- cipes terrae nostrae amplectentes et diligentes, tantopere oppri- mere debuistis pro hominibus, qui, etsi nostri sunt, tamen, ut ipse persepe vidistis et audistis, a nobis coherceri nequaquam possunt, cum alii vagi et profugi incertitudine mansionum sua- rum nostros impetus declinent, alii vero obsequiis suis ita prin- cipum animos sibi devinxerint, ut ad nostram offensam et aec- clesiae nostrae oppressionem ab ipsis iugiter protegantur. Nos autem, in his omnibus antiquarum amiciciarum memores, que- relarum nostrarum summam nobilitatis vestrae benignitati litteris significare curavimus: ut amore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli sanctique patris nostri Remacli et respectu ora- tionum nostrarum damnorum nostrorum per vos potius, quam per aliam quamlibet potestatem, recipiamus emendationem. Sin autem, violentiam nobis illatam Deo ac domino nostro regi et omnibus principibus regni atque hominibus nostris et fidelibus Stabulensis aecclesiae conqueri habemus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 401, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/4eb5371f-8d5a-4298-bdae-dbd0405c414d/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success