Monumenta Corbeiensia, Nr. 371, S. 534
1152 Reverendo patri ac summo pontifici E(ugenio) A(rnoldus) sanctae Coloniensis aecclesiae humilis minister, W(alterus) maioris aecclesiae prepositus, A(delbertus) decanus, T(hiebaldus) Xancten- sis prepositus, G(erardus) Bnnnensis prepositus et universus prefatae aecclesiae conventus debitam cum omni subiectione obe- dientiam.
De controversia, quae inter episcopum Mindensem et pau- perem clericum Fortlivum nomine coram nobis ventilata fuit1, ammoniti et rogati ab utraque parte testimonium dare super his, quae vidimus et audivimus et coram nobis tractata sunt, testi- monium perhibemus. Notum igitur excellentiae maiestatis vestrae facimus, quod iam dictus pauper ad presentiam nostram veniens querimoniam miserabilem atque lacrimabilem coram nobis depo- suit, quod consensu et iussu episcopi a ministerialibus suis ex- cecatus sit. Communicato itaque consilio super hac causa cum fratribus nostris, visum fuit nobis, ut episcopus ad audientiam nostram evocaretur et super hoc verbo audiretur. Qui, cum responsurus impositis presentiae nostrae se exhibuisset et de hoc nefando facto pulsatus fuisset, confessus fuit, quod undecim mini- steriales sui de domo sua egressi et ad eam regressi hoc scelus tam detestabile, se nesciente, perpetrassent. Adiecit quoque, cum in hos omnes tam consentientes quam facientes sententiam vestrae excommunicationis pronuntiasset, quod tumultu populi quosdam eorum, qui in comitatu fuerant, quoniam manum se in clericum misisse negaverunt, absolvere coactus sit. Post huiusmodi con- fessionem cum purgationem innocentiae suae nobis offerret, aec- clesia tota fere reclamante, non fuimus ausi eam audire, tum quia periculosum nobis visum fuit propter huiusmodi confessio- nem, tum quia talium excessuum vindictam vobis soli servastis. In malefactores autem omnes, tam consentientes quam facientes, 1. Iuni. 29. V. epp. 381 et 385 uupra p. 512 et 517.
WIBALDI EPISTOLAE 386. 387. 519
8ententiam vestram cum omnibus sufiraganeis nostris1, preter 1152 Traiectensem', qui tunc forte abfuit, ita promulgavimus, qua- tenus catenis nostris firmiter teneantur, quoadusque presentiae vestrae se exhibeant et secundum mandatum vestrum condignae satisfactioni se supponant. Vestrae igitur paternitatis interest, ut sub tali testimonio dictorum atque factorum in beneplacito discretionis vestrae et prudentiae super hoc negotio iudicetur.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 371, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/4efcfc70-e76d-41df-9ba0-6b9b6ee4c0bd/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success