Monumenta Corbeiensia, Nr. 186, S. 327
C(onradus) Dei gratia Romanorum rex H(einrico) Mindensi 1149 episcopo gratiam suam et omne bonum. "*
Meminimus, quod per alia scripta pontificalem sollicitudinem tuam ammonuimus, ut Kaminatensem aecclesiam, quam pollutam iudicasti pro casu et morte pueri monachi in resarciendo tecto laborantis, reconciliare ac purgare non differres. Et miramur, te non solum mandata nostra set officium tuum non implere. Satis diu patrocinatus es enormitati mulierum, quae ibidem habi- taverant, et nimium contradixisti, ne divini cultus religio per nos ae nostros ibidem firmaretur. Tua etiam prudentia in- telligat et iudicet, utrum abbatiam Visbike demutare et aliquibus personis absque nostro iussu attribuere debueris'. Pro his igitur et aliis, in quibus nos offendere nequaquam dubitasti, per presentia tibi scripta mandamus et sub optentu gratiae nostrae precipimus, ut in proxima nativitate Domini* presentiam tuam apud Aquisgrani nobis exhibeas, responsurus nobis iudicio prin- cipum de his, quae circa nos et mandata nostra neglexisse visus fueris. Caeterum si reconciliationem aecclesiae, de qua supra diximus, amplius differre temptaveris, quoniam privilegium me- retur amittere, qui concessa abutitur potestate, nos eius pur- gationem ulterius dissimulare nequaquam valebimus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 186, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/5634669a-c8f8-44fd-814e-f505cb4f952c/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success