Monumenta Corbeiensia, Nr. 230, S. 371
Dilectissimo in Christo patri suo E(ugenio) sanctae Romanae 1150 aecclesiae summo pontifici C(onradus) Dei gratia Romanorum rex et semper augustus filialem per omnia dilectionem et de- bitam in Domino reverentiam.
Deo propicio res nostras moderante et per adversa et pro- spera vitae nostrae cursum dispensante, post reditum nostram a Hierosolimitana expeditione gravi et longa infirmitate decubuimus. Set eadem divine bonitatis gratia, nostrae saluti consulens, pro- viderat nobis Petrum Capuane aecclesiae quondam archiepiscopum, virum in arte medicinae absque ulla dubitatione peritissimum. Divma itaque nobis opitulante misericordia et cooperante pre- dicti viri studio ac diligentia, integram sospitatem nos recipere gaudemus atque ad res imperii gerendas, quas interveniente in- valitudinis obstaculo intermiseramus, nos tota animi intentione viribus resumptis accingimus. Paternitatem itaque vestram, quam vera caritate diligimus et de qua plurimum confidimus, attente monendo rogamus, ut prenominato curatori nostro apud vestram celsitudinem tam in honore quam in utilitate assequenda valeat, quod ex arte sua nobis profuit; et aecclesiam suam, quam ei beatae memoriae papa Innocentius in urbe Roma tradidit, cum omnibus aliis rebus suis quiete et honestebpossideat; nec ei aliquam molestiam in omnibus rebus sibi pertinentibus inferri patiamini.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 230, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/5b043769-8279-41f6-80ae-6183d1db4aca/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success